# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 102

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FINIS SECVNDI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/102

sint, in Suppositiones, Petitiones, & Pronuntiata, quae nam inter haec sit differentia in superioribus tradidimus. De Petitione autem peculiariter, & Pronuntiato accuratius disserere in praesentia propositum nobis sit, quandoquidem & = de ijs praecipuè nunc sermonem habeamus. Suppositiones siquidem, quae & Definitiones appellantur in iam dictis exposuimus. Commune igitur est tam Pronuntiatis, quàm Petitionibus nulla egere demonstratione, neque Geometrica fide: sed tanquam manifestas accipi, caeterorumque principia fieri. Differunt autem ab inuicem eo modo, quo & Theoremata à Problematibus distincta fuere. quemadmodum enim in Theorematibus quidem id, quod Subiecta consequitur perspicere, ac cognoscere proponimus: in Problematibus verò aliquid comparare, ac facere iubemur, eodem sanè modo & in Pronuntiatis quidem haec accipiuntur, quaecunque per se se cognitu manifesta sunt, nostrisque indoctis notionibus sunt in promptu: in Petitionibus verò haec accipere quaerimus, quaecunque factu, comparatuque facilia sunt, cùm in illis accipiendis Cogitatio non defatigetur, quaeque nulla egent varietate, & nulla Constructione. Euidens ergo, & indemonstrabilis cognitio inconstructaque sumptio, Petitiones, à Pronuntiatis distinguuntur. quemadmodum etiam demonstrans cognitio, Quaesitorumque vn à cu Constructione sumptio Theoremata, à Problematibus seiunxit. vbique .n. principia, simplicitate, & indemonstrabilitate, atque eò quòd per se se fidem faciunt, ijs, quae post principia sunt praestare oportet. vniuersaliter siquidem (inquit Speusippus) eorum, quae Cogitatio venatur, alia quidem nullo vario peracto decursu profert, & ad futuram inquisitionem pręparat, euidentioremque horum habet apprehensionem, quàm obiectorum visus: alia verò cùm statim assequi non possit, per transitum ab illis progrediens, iuxta consequentiam ipsa venari conatur, Exempli gratia, hoc quidem, à Signo ad Signum rectam Lineam ducere, tanquam euidens, factuque facile suscipit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
