Latin
FINIS SECVNDI LIBRI
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 105
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra igitur Pronuntiatorum demonstrationes tradere cona tus est Apollonius. recte enim Geminus animaduertendo adnota uit, quòd alij quidem indemonstrabilium quoque demonstrationes excogitarunt, ab ignotioribusque Medijs ea, quae sunt omnibus nota probare conati sunt, quem in errorem incidit Apollonius, qui ostendere voluit verum esse Pronuntiatum, quod ait quae eidem sunt aequalia, &sibi inuicem aequalia esse: alij verò quae etiam de monstratione indigent, in indemonstrabilibus assumpsere. vt Euclides ipse quartam, &quintam Petitionem. hanc enim quidam ve luti ambiguam demonstratione egere dicunt. quomodo nanque ri diculum non est quorum conuersa Theoremata demonstrabi lia sunt, haec tanquam indemonstrabilia assignare? nam quòc rectarum coincidentium Linearum interni duobus Rectis mino res sunt, ipsemet Euclides in illo ostendit Theoremate, quod sic ait! Omnis Trianguli duo Anguli, duobus Rectis minores sunt omnifariam sumpti? Quinetiam quòd non prorsus quicunque Re cto aequalis, Rectus est, perspicuè ostenditur. Non ergo indemon strabilia esse horum conuersa concedendum est, inquit Gemi nus. Videtur itaque iuxta huius viri ordinationem tres qui dem esse Petitiones: reliquas verò duas, &ipsarum conuersas demonstrante egere scientia: in Pronuntiatis autem, illud, quod dicit duas Rectas spatium non comprehendere addi superuaca neè. Siquidem per demonstrationem de se fidem facit. De Petitionum igitur, &Pronuntiatorum differentia haec sufficiant. Rur sus autem Pronuntiatorum, alia quidem sunt Arithmetices Propria, alia verò Geometriae, alia autem ambabus ipsis communia nam illud quidem, quod dicit omnem Numerum ab vnitate meti ri, Arithmeticum Pronuntiatum est. illud verò, quod ait, Aequales rectae Lineae sibi inuicem congruunt, nec non illud, quoc omnem Magnitudinem in infinitum esse diuisibilem affirmat, Geo metrica Pronuntiata sunt: illud autem, quae eidem sunt aequa lia, &inter se sunt aequalia, omniaque huiuscemodi, ambabus communia sunt. Vtitur autem vtraque &his, in quibuscunque suum subiectum postulat. vt Geometria quidem, in Magnitudinibus: Arithmetica verò, in Numeris. Consimiliter autem Petitionum quoque aliae quidem singulis propriae sunt scien Pronun. tiatis enu meratur. Quae sini Petitio– nes, &qua Pronuntia ta ex Ari. sententia