Latin
107.5 to 107.7
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 107.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae igitur propriae Geometricarum rerum sunt species, &aliae quae ab illis constituuntur: alius etiam motus corporum, &alius eorum, quae in Phantasia excogitantur: necnon alius partibilium est locus, &alius impartibilium. Oportetque haec distinguendo, rerum essentias non confundere, neque perturbare. Videtur autem harum trium Petitio num prima quidem, in Imaginibus nobis declarare, quomodo ea, quae sunt, in suis causis continentur impartibilibus existentibus, ab ipsisque terminantur: &quod etiam prius quam constituantur, vndequaque ab ipsis comprehensa sunt. nam Signis existentibus recta Linea ab altero ad alterum ducitur, ab ipsisque terminatur, &inter ipsa recipitur. Secunda verò, qumo ea, quę sunt proprias habendo causas, ad omnia progrediuntur continuationem in illis seruantia, quę tandem ab ipsis non abripiuntur: sed propter infinitę potentię causam, vbique permeare conantur. Tertia autem, quo ea, quę progressa sunt, ad propria rursus principia regrediuntur. Signi . n. quod circa manens Signum mouetur conuolutio Circulum producens, Circularem imitatur regressum. Scire au oportet quod in infinitum produci non omnibus inest Lineis. neque . nCirculari, neque Cissoidi, neque omnino illis, quae Figuram describunt, quinetiam neque illis, quę nullam faciunt Figuram. neque. n. vnius reuolutionis Helix in infinitum producitur. nam inter duo Signa constitui tur. neque vlla alia earum Lincarum, quae hoc modo fiunt. At neque ab omni Signo ad omne Signum omnem protendere Lineam possibile est. non enim omnis Linea inter omnia Signa subsistere potest. Haec etiam de his. Ad reliqua autem pergamus. Et omnes rectos Angulos sibi inuitem aequales esse.