# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 108-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PETITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/108-2

PRaesens Petitio si quidem tanquam manifesta, nullaque egens demonstratione à nobis conceditur, Petitio quidem non est ex Gemini sententia: sed Pronuntiatum. quoddam enim rectis Angulis per se accidens dicit, nihil simplici notione facere iubens. verùm neque etiam iuxta Aristotelis diuisionem Petitio est. Petitio enim ex sententia illius aliqua indiget demonstratione. Si verò demonstrabilem ipsam esse dicimus, ipsiusque demonstrationem quaereremus, neque adhuc iuxta Gemini sententiam in Petitionibus collocanda erit. Apparet itaque secundum etiam nostras communes notiones rectorum Angulorum aequalitas. Cùm .n. vnitatis, vel Termini rationem habeat ad Angulorum, qui vtrobique sunt accretionem in infinitum, atque decretionem, respectu cuiuscunque Recti aequalis est. etenim primum rectum Angulum hoc modo constituimus, stantis rectae Lineae, super quam stetit vtrobique Angulos, aequales faciendo. Si autem demonstrationem quoque Linearem de hoc afferre oportet, sint duo recti Anguli vnus a bc, alter de f Dico quòd aequales sunt. si.n. non sunt aequales, alter ipsorum sit maior, vtputa qui ad Signum b. Si igitur Linca de, ad Lineam ab adaptetur, Linea ef intra cadet. Cadat vt Linea bg, & producatur Linea be vsque ad Signum h. Quoniam igitur Angulus a bc rectus est, Angulus quoque a b li rectus erit, & sibi inuicem erunt aequales. habemus.n. in Definitionibus quòd rectus Angulus ei, qui deinceps est Angulo aequalis est. Angulus ergo a b h maior est Angulo ab g. Producatur rursus Linea gb vsque ad K. Quoniam igitur Angulus a b g rectus est, & qui deinceps est Angulus, rectus erit, ac propterea ipsi a bg aequalis. Angulus igitur ab K Angulo a bg aequalis est, quapropter Angulus ab h, Angulo ab gminor erit, sed erat etiam maior, quod fieri non potest. Non est igitur Rectus maior Recto. Hoc autem ab alijs etiam expositoribus ostensum fuit, & non multa egebat consideratione. Pappus verò rectè nos animaduertit quòd huius Petitionis conuersa, vera non est, nempe omnem Recto aequalem, omnino Rectum esse. verùm si rectilineus fuerit, absque dubio Rectum esse. Posse autem curuilineum quoque Angulum Recto aequalem ostendi.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
