# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 11

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/11

nec immobilis quidem eius est actio, sicut intelligens, nec motu locali, neque alterante, quemadmodum sensus, sed vitali conuoluitur, & incorporeum rationum percurrit ornatum, interdum quidem à prin cipijs ad ea, quae principijs ipsis perficiuntur progrediens, interdum ve rò retrorsum cedens: & interdum quidem ab ijs, quae praecognoscum tur ad ea, quae quaeruntur, interdum verò ab ijs, quae in quaestione posita sunt ad ea, quae cognitione praecedunt. Pręterea non vtpotè ex sese perfecta omnem superat inquisitionem, quemadmodum mens, neque ab alijs, vt sensus, perficitur, sed quaerendo ad inuentionem procedit, ab imperfecto ad perfectionem ascendit. Duplices autem habet vires vnas quidem in multitudinem principia deducentes, diuersasque contemplationis semitas gignentes: alteras verò multos transitus propria in suppositiones colligendi vim habentes. cùm enim principia tum Vnum, & Multitudinem, tum Finem, & Infinitum sibi proposuerit, & ea, quę ipsi quò ad comprehensionem subijciuntur medium inter impartibiles formas, omnifariamque partibiles sortita sint ordinem, iurè sanè (vt arbitror) cognoscendi quoque vires totius ipsorum scientię du plices esse innatę sunt. & vnę quidem ad vniendum nobis properant, mul titudinemque contrahunt: alterę verò simplicia in varia, & magis vni uersalia in magis particularia, & rationes in principio digestas in secun das, à principijsque multifariè multiplicata distinguendi vim habent. Altius enim incohans ad ea vsque permeat, quę rerum sensilium absolutiones sunt, naturęque iungitur, & multa vnà cum naturali scientia demon strat. quemadmodum porrò ab inferioribus ascendens ad intelligentem quodammodo proximè accedit cognitionem, primarumque rerum con templationem attingit. Vnde sane & in profluentibus à se se limitibus totam Mechanicam, & Perspectiuam, & Speculariam produxit considera tionem, aliasque multas scientias, quę sensilibus implexę sunt, per eaque operantur. & in ascensibus impartibiles, & materię expertes intelli gentias nanciscitur: & cum ipsis partibiles apprehensiones, & eas, quę in progressibus feruntur cognitiones, suaque genera, & formas perficit, illisque assimilat essentijs: necnon de Dijs ipsis veritatem, & de ijs, quę sunt contemplationem in proprijs indicat tractationibus. Atque hęc de his dicta sint De vtilitate Mathematicae scientiae Cap. VIII. POstea verò scientiae huius vtilitatem confestim perspiciamus quae à maximè praecipuis cognitionibus vsque ad vltimas pertendit. Timaeus itaque erudiendi viam Mathematicarum disciplinarum appellat cognitionem, quoniam sanè eam habet rationem ad vniuerVię, quibus scedit sci enia Mathematica Duplice Mathem. ticae sci vires. Principia Mathema ticae scia rum vnum &

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
