Latin
PETITIONES
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 110
Unproofread scanNot analysed yet
Phę donPlatonis de quo v de et Pla in vita PE riclis. Idem in fine secundi I bri. Quapropter alij quidem Quantitatem Angulorum inspicientes, Rectum Recto dicunt aequalem: alij verò Qualitatem, similem. quod enim in Quantitatibus aequalitas, idem similitudo in Qualitatibus est. si induas rectas Timanicciat inea incidens internos, &in eadem parte Angulos duobus Rectis minores fecerit, rectas illas Lineas si in infinitum producantur coincidere, in ea par te. in qua sunt Annuli dusbus Rectis minores i inm HAnc penitus è numero Petitionum delere oportet. Theorema. n. est, quod multas quidem recipit dubitationes, quas Ptolemaeus etiam in quodam Libro soluere sibi proposuit, multis verò &Definitioni bus, &Theorematibus in demonstratione indiget, &eius conuersum Euclides etiam tanquam Theorema ostendit. Fortasse autem quidam errantes, hanc quoque inter Petitiones collocandam esse censerent tanquam eam, quae propter duorum Rectorum diminutionem, Rectarum nutus fidem per se se praebet. Ad quos Geminus rectè respondis dicens, quòd ab ipsis huiusce scientiae autoribus didicimus, non prorsus probabilibus imaginationibus adhibere mentem, ad Geometricas rationes capessendas. simile . n. est, inquit etiam Aristoteles, à Rheto rico demonstrationes postulare, &Geometram probabiliter disputantem patienter auscultare. &qui apud Platonem Simmias, Quoniam ex apparentibus demonstrantes vanos esse scio. Et hîc igitur hoc quidem, rectas Lineas annuere dum Anguli recti imminuuntur, verum, atque necessarium est: hoc verò, magis atque magis dum producuntur annuentes Lineas, quandoque coincidere, probabile, non autem necessarium est, nisi aliqua ratio demonstret, quòd in rectis Lineis hoc verum est. nam esse quidem quasdam Lineas in infinitum quidem annuentes, nunquam autem coincidentes, licet incredibile, admirabileque videatur, nihilominus verum est, &in alijs Lineae formis obseruatum fuit. Vtrum igitur hoc in Rectis quoque fieri possit, quod in illis fit Lineis? antequam . n. per demonstrationem ipsum conuicerimus, quae in alijs ostenduntur Lineis, Phantasiae molestiam afferunt. Quod si &rationes contra coincidentiam Linearum dubitantes valde mordaces essent, quomodo non eò magis probabile hoc, atqu irrationale à nostra doctrina expelleremus? Verùm quòd quidem Exclodit omnino Peti demonstratio quaerenda est praesentis Theorematis, &quòd à Petitio haec tionum proprietate alienum est, ex his patet: quomodo verò dernonnumero Petitionum. strandum ipsum sit, quibusque rationibus quae contra ipsum feruntur instantiae auferendae sint, ibi dicendum, vbi &ipse Elementorum institutor mentionem eius facturus est, tanquam manifesto vtens. tunc enim necessarium est ipsius euidentiam ostendere, quippe quae non indemonstrabiliter se se offert, verùm per demonstrationem mani festa fit.