Latin
PRONVNTIATA
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 113
Unproofread scanNot analysed yet
earum inquam, quae fiunt circa immediatas propositiones, quę omnino propter euidentiam in nostram cognitionem cadunt: &earum, quae demonstrationibus vtuntur, quę principia ab illis accipiunt, cumque acceperint in proprijs conclusionibus decenter vtuntur. Quòd autem primi Pronuntiati demonstratio, quam Apollonius inuenisse sibi persuasit non magis cognitum conclusione Medium habet, imò etiam magis dubium, cognoscere quis poterit si &paululum in ipsam inspexerit. Sit enim (inquit) a aequale ipsi b, &b ęquale ipsi c, dico quòd etiam a ipsi c aequale est. Cùm enim a ipsi b aequale sit, eundem occupat locum, quem b. &quoniam b ipsi C ęquale est, eundem, quem &ipsum occupat locum. &a igitur eundem occupat locum, quem c. ęqualia igitur sunt. In his itaque duo praeassumpsisse oportet. vnum quidem, quòd quae eundem occupant locum, sibi inuicem aequalia sunt: alterum verò, quòd quae eundem, quem idem occupant locum, &adinuicem eundem occupant locum. Quòd autem haec praesenti Pronuntiato obscuriora sint, manifestum est. quomodo enim quae eundem explent locum aequalia sunt: secundum Totum, an secundum partem? vel secundum Rationis figurationem? Propterea non omnino admittendum est, ad locum transire, qui ijs, quę in loco sunt ignotior nobis est. difficilis enim, atque ambigua est essentiae ipsius inuen tio. Ne igitur prolixa oratione vtamur, omnia Pronuntiata tanquam immediata, ac per se manifesta tradenda sunt, cùm per se nota &credibilia sint. qui enim ijs, quae manifestissima sunt demonstrationem affert, non confirmat veritatem, quę de ipsis est: Sed minuit euidentiam, quam in indoctis pręnotionibus habemus. hoc autem de Pronuntiatis praeaccipiendum est tanquam proprietatis ipsorum arbitrium. &quòd omnia communis Mathematicarum scientiarum generis sunt, &non solùm in Magnitudinibus vnumquodque horum verificari dicitur, verùm etiam in Numeris, &Motibus, &Temporibus. hocque necessarium est. Aequale enim, atque Inaequale: &Totum, atque pars: &Magis, ac Minus discretis, continuisque Quantitatibus communia sunt. Contemplatio igitur, quae circa Tempora, &ea, quae circa Motus, &quae circa Numeros, &Magnitudines versatur, his omnibus tanquam euidentibus indiget. &in omnibus verum est tum illud quod ait quae eidem aequalia, &adinuicem aequalia esse: tum caete rorum Pronuntiatorum quodcunque a nobis sumptam fuerit. Communibus autem existentibus vnusquisque secundum propriam mate riam vtitur, quoad ipsa requirit, &alius quidem vt in Magnitudinibus, alius vero vt in Numeris, alius autem vt in Temporibus, ipsis insuper vtitur.