# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 114.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 114.1 to 114.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/114.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/114.1

& hoc modo propriae in vnaquaque scientia conclusio nes fiunt, licet etiam Pronuntiata communia fuerint. Praeterea hori etiam numerum neque ad minimum contrahere oportet, vt facit Heron, qui tria tantùm posuit. Pronuntiatum .n. & illud est, Totum est sua parte majus, Geometraque passim hoc in demonstrationibus assumit: necnon illud, Quae sibi metipsis congruunt ęqualia sunt. etenim hoc statim in quarta: ropositione ad Quaesitum prodest. neque etit alia alijs adiungere, quorum alia quidem Geometricae materiae pro pria sunt, vt duas Rectas spatium non comprehendere, cùm Pronuntiata communis sint generis, vti diximus: alia verò, ea, quae iam posi ta sunt consequuntur, vt illud, quod ait eiusdem duplicia, aequalia esse. hoc enim illud consequitur, quod ait si aequalibus aequalia addantur, tota aequalia esse. nam quae Dimidio sunt aequalia, cùm ipsum Dimidium assumpserint, eiusdem duplicia quidem fiunt, & sibi inui cem ęqualia, propter ęquale additamentum. & iuxta hanc rationem non solùm duplicia, verùm etiam triplicia, eiusdemque multiplicia omnia, aequalia apparebunt. His autem Pronuntiatis quędam etian alia conscribi inquit Pappus, vt Si aequalibus inaequalia adijciantur totorum excessus, adiunctorum excessui aequalis est. & è contraric Si inaequalibus ęqualia adiungantur, totorum excessus excessui eorum quae à principio erant aequalis est. & sunt haec quoque ex se se mani festa, ostenduntur tamen hoc modo. Sint aequalia a, b, adijcianturque ipsis inaequalia e, d, sit autem C maius d, ipso e, reliquum verò sit f. Quoniam igitur a ipsi b aequale est, nec non f ipsi d, a fipsi bd ęquale erit. nam si aequalibus aequalia addantur, tota sunt aequalia. ac igitur ipsum bd ipso e tantùm superat, quo etiam solum, ipsum d superabat. Rursus sint inaequalia c, d, adiunganturque ipsis ęqualia a, b, & sit excessus ipsius e ad d, ipsum e, reliquum verò f. Quoniam Quo ex communibs principiis proprię fiat conclusio nes. idem superiux cap. primo. Heron tria enim Pronum tiata pofiut.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
