# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 114.9-10

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 114.9 to 114.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/114.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/114.9

contra dicendi modum Zeno exercuit, qui Sidonius quidem patria, Epicureus autem Secta fuit, aduersus quem Posidonius etiam integrum scripsit librum, imbecillem totam ipsius opinionem ostendens. Verum enimuero causę illę, quę de principijs ratione reddi poterant modicè à nobis ex ijs, quae antea explicata, in vnum coactae, atque inter se coniunctae sunt. Zenonis autem infestum accessum paulò post considerabimus. Nunc verò cùm Theorematum, Froblematumque sermonem & de differentia ipsorum, & de vtriusque partibus, & ijs, quae in ipsis fiunt diuisionibus breuiter resumpserimus, ad expositionem eorum, quae ab Elementorum institutore ostenduntur accedemus, pulchriora quidem eorum, quae ab Antiquis in hisce scripta sunt decerpentes, infinitamque ipsorum sermonum prolixitatem contrahentes: ea vero, quae magis artificiosa sunt, & methodis scientiam parientibus ple na tradentes, accuratę rerum tractationi magis, quàm Casuum, Sumptionumque varietati incumbentes, ad quae vt plurimùm iuuenes currentes videmus Finis Principiorum.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
