# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 115

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/115

PROPOSITIONES. MSuper data recta Tinea terminata, Triangulum illud, quod ęquilaterum est, constituere. QVum omnis scientia duplex sit, & alia quidem circa immediatas Propositiones versetur, alia verò circa ea, quę ex illis ostenduntur, & comparantur, & omnino circa ea, quae principia consequuntur suam euoluat tractationem, haec rursus in Geometricis sermonibus scipsam in Problematum quidem peractionem, Theorematumque inuentionem diuisit. & Problemata quidem appellauit ea, in quibus quae quo dammodo non sunt, comparare, manifestare, struereque proponit: Theoremata verò, in quibus id, quod existit, vel non existit, perspice re, cognoscere, ac demonstrare statuit. nam illa quidem Ortus, & Positiones, & Applicationes, & Descriptiones, & Inscriptiones, & Cir cunscriptiones, & Coaptationes, & Contactus, omniaque huiusce modi aggredi iubent: haec verò, Symptomata, & quae Geometria subiectis per se insunt persuadere, demonstrationibusque conuincere enituntur. de quibuscunque .n. Quaesitum fieri possibile est, de ij omnibus Geometriae est sermo, alia quidem ad Problemata, alia ve rò ad Theoremata referentis. etenim ipsum t quid est) quaerit, hoc dupliciter. nam vel rationem, & intelligentiam quęrit: vel intel ligentiam, & ipsam subiecti essentiam. dico autem, verbi gratia, cùm quaerat, quae sit similium partium Linea. hoc .n. quaerens, vel huiusce modi Lineę definitionem inuenire desiderat, quòd similium partium Linea est, quae omnes partes omnibus congruentes habet: vel ipsa Linearum partium similium species suscipere, vtputa quòd aut Re cta est, aut Circularis, aut circa Cylindrum Helix. Praeterea ante hoc ipsum Iuuenes ad Casuum, Sumptionumque varietatem libenter cur runt. Propositio prima Problema primum Com. 5. Scientia du plex. Differentia Proble marum, e Theorematum. idem in primo cap. huius Libri. Munus Proble- matis. Munus

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
