Latin
119.4 to 119.7
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 119.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
non enim quatenus tantus propositus Angulus est, catenus bipartitam faciunt sectionem, sed quatenus rectilineus tantùm. Est autem Quantitas quidem proposito Angulo propria: Rectilineum verò, omnibus rectilineis commune. sit enim datus Angulus, ille, qui est Rectus. si igitur Rectitudinem in demonstratione acciperem, in omnem Rectilinei speciem transcendere minimè possem. Si autem Rectitudinem quidem ipsius non subiungo, Rectilineum autem solum considero, similiter sermo omnibus etiam rectilineis Angulis congruet. haec autem omnia, quae praediximus, in hoc primo Problemate contemplabimur. Nam quòd Pro blema quidem sit patet. imponit enim nobis Trianguli aequilateri ortum machinari. Quae autem in hoc est Propositio, ex Dato quidem &Quaesito constat. nam data quidem est recta Linea terminata, quae ritur autem quo nam pacto in ipsa aequilaterum Triangulum constitueretur. &praecedit quidem Datum, sequitur autem Quaesitum, vt coniunctum etiam contexere possis, Si est recta Linea terminata, fier potest vt Triangulum ęquilaterum in ipsa constituatur. neque enim recta Linea non existente, Triangulum constitueretur, nam à rectis comprehenditur Lineis: neque non terminata, Angulus enim fieri non potest, nisi in vno fiat Signo, infinitae autem Extremum Signum non est. Post Propositionem autem sequitur Expositio, Sit data recta Linea terminata, hęcce. &vides quòd ipsum Datum solum ait Expositio, Quaesitum minimè subiungens. Post hanc autem Determinatio, Oportet quidem in data recta Linea terminata Triangulum aequilaterum constituere. &quodammodo Determinatio attentionis est causa. attentiores enim ad Demonstrationem nos efficit, Quęsitum pronuntiando, quemadmodum Expositio dociliores agit, Datum ante oculos ponendo. Post Determinationem autem Constru ctio sequitur, Centro quidem altero Extremorum rectae Lineae, interuallo autem reliquo, Circulus describatur. rursusque Centro quidem reliquo, interuallo autem eo, quod prius Centrum erat, Circulus describatur, &à communi sectionis Circulorum Signo ad rectae Lineae Extrema, Lineę rectę continuentur. &vides quòd in Constructione Petitionibus vtor. hac quidem, Ab omni Signo ad omne Signum rectam Lineam ducere. &hac, Omni Centro &Interualle Circulum describere.