# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 120-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/120-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/120-2

lia, per primum Pronuntiatum. Tres igitur rectę Lineae inter se sunt aequales. Super hac itaque recta Linea aequilaterum Triangulum constitutum est. haec quidem est prima Conclusio, quae Expositio nem consequitur. Post hanc autem est ipsa vniuersalis, Super dara igitur recta Linea Triangulum ęquilaterum constitutum est. siue.n. duplam eius, quae nunc proposita est datam feceris, eaedem Constructiones, ac Demonstrationes congruunt: siue triplam: siue aliam quomodocunque maiorem, vel minorem ipsa acceperis. His autem adiunxit particulam T quod fecisse oportuit? Conclusionem Proble maticam esse ostendens. etenim in Theorematibus adiungit particulam T quod ostendisse oportuit? nam illa quidem alicuius facturam, haec verò eius, quod est ostensionem, inuentionemque enuntiat. Omnino itaque haec quidem Conclusionibus subdit, ostendens quòd omnia Propositionis facta sunt, & principio finem coniungens, & conuolutam quidem Mentem, rursusque ad principium reuertentem imitans. Non idem autem semper adiungit, sed aliquando quidem particul am T quod fecisse oportuit! aliquando verò, particulam! quod oportuit ostendisse) propter Problematum à Theorematibus discrepantiam. Nos itaque in vno hoc primo Problemate omnia hęc exercuimus, & perspicua fecimus. Oporter autem eos, qui audiunt in reliquis etiam haec quaerere. quae quidem horum capitum accipiuntur, quę verò omittuntur. & quot modis Datum, datum est. & ex quibus principijs vel Constructiones, vel Demonstrationes accipimus. horum .n. perspicax contemplatio, non paruam exercitationem, Geometricorumque sermonum meditationem affert. Verum enimuero quoniam haec quoque determinata sunt, agè de ijs etiam, quae his annexa sunt breuiter disseramus, quid Sumptio, quid Casus, quid Corollarium, quid Instantia quidquae Inductio. Sumptionem itaque de omni etiam Propositione, quę in alius Propositionis Constructione sumitur saepenumero prędicari dicunt, ex tot Sumptionibus demonstrationem ipsius factam esse dicentes. Propriè autem apud eos, qui in Geometria versantur Sumptio, est Propositio fide indigens. cùm enim vel in Constructione, vel in Demonstratione aliquid sumimus eorum, quae ostensa non sunt, sed ratione indigent, tunc id, quod sumptum est, veluti per se ambiguum inquisitione dignum esse arbitrati, Sumptionem ipsum appellamus, à Petitione, & Pronuntiato differentem quatenus demonstrabilis existit, cùm illa absque Demonstratione ad aliorum fidem faciendam perse sumantur. In Sumptionum autem inuentione optimum quidem est Cogitationis ad hoc aptitudo. multos enim inest videre acutos in solutionibus, nullisque methodis hoc facientes, quemadmodum Cratistus noster, qui idoneus quidem erat ad venandum Quaesitum ex primis, & breuibus quoad fieri poterat: vsus autem fuit natura ac inuentionem. Traduntur tamen methodi optima quidem illa, qua per Resolutionem ad exploratum principium reducit Quaesitum. quam & Plato (vt aiunt) Leodamanti tradidit, ex qua ille quoque multorum in Geometria inuentor factus fuisse fertur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
