Latin
PROPOSITIONES
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 121
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda autem, illa, quae diuidendi vim habet, quippe quae in articulos quidem genus propositum diuidit: occasionem verò, per aliorum ablationem à propositi Constructione, Demonstrationi praebet. quam etiam Plato laudibus extulit, tanquam eam, quae scientijs omnibus fit adiutrix. Tertia verò, quae per deductionem ad impossibile, non id, quod quę ritur per se ostendit, sed oppositum confutat, &per accidens veritatem reperit. &Sumptio quidem hanc habet contemplationem. Casus autem, diuersos Constructionis modos, positionisque mutationem enuntiat, Signis, vel Lineis, vel Superficiebus, vel Solidis transpositis. &prorsus omnis ipsius varietas circa descriptionem aspicitur Quapropter Casus quoque vocatur, eò quòd Constructionis transpositio est. Corollarium verò, dicitur quidem &de quibusdam Problematibus, vt Corollaria, quae Euclidi ascripta sunt. Dicitur autem proprie Corrollarium, cùm ex ijs, quae demonstrata sunt quoddam aliud Theorema apparuerit, nobis minimè proponentibus, quod est propterea Corollarium vocarunt, tanquam lucrum quoddam, quoc sit praeter gignentis scientiam Demonstrationis propositum. Instantia autem, totam orationis impedit viam vel Constructioni, vel De monstrationi occurrens. &non est necesse, quemadmodum eum, qui Casum proponit, Propositionem veram ostendere, ita etiam eum, qui Instantiam: sed opus est Instantiam destruere, vtentemque ipsa mendacem ostendere. Inductio verò, est transitus ab alio Problemate, vel Theoremate ad aliud, quo cognito, aut comparato, Propositum quoque perspicuum est. Exempli causa, quemadmodum cùm &Cubi duplicatio quaesita esset, quaestionem in aliud transtulere, cui hoc con sequens est, duarum nempe Mediarum inuentionem, &quaerebani deinceps, quonam pacto datis duabus rectis Lineis, duae mediae proportionales reperirentur. Primum autem dicunt Hippocratem Chium praedictorum Titulorum Inductionem fecisse, qui &Lunulae Qua drangulum fecit aequale, &alia multa in Geometria inuenit, &circa Titulos omnibus ingenio praeualuit. haec etiam de his. Ad proposi tum autem Problema redeamus. Quòd igitur aequilaterum quidem TriaCratistus. Methodi tres, quę i Plat. tradantur. Casus qd. Corollarium quid Vide Var ronem in lib. de lingux Latina. Instantia quid. Inductio quid Nora indu ctionis Geo metricae cum inductio ne Logica similitudi nem Hippocra tes primus