Latin
123.5 to 123.8
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 123.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aduersus haec porrò dicendum, primùm quidem quòd hoc quodammodo in principijs praeacceptum fuit, duarum nempe Rectarum nor esse commune Segmentum. etenim Rectae definitio hoc comprehendebat, siquidem Recta est, quae ex aequo inter sua collocata est Signa. hoc . n. aequale esse Signorum interuallum ipsi Rectae, eam, quae ipsa Signa coniungit, vnam, breuissimamque efficit, ita vt si quis ipsam secundum partem alteri adaptet, secundum reliquam quoque partem ipsi congruat. cùm . n. in extremitatibus suis sit constituta, eò quòd breuissima est tetam in totam cadere necesse erit. Deinde quòd etiam in Peritionibus hoc manifestè acceptum fuit. illa . n. Petitio, quae ait I &rectam Lineam terminatam in directum producere) perspicuè ostendit, quòd ea, quę producitur, vna esse debet, vnoque motu pro duci. Si libet autem &tanquam Sumptionis Demonstrationem huiuaccipere, sit si fieri potest a b, ipsius a c, &ipsius a d commune Segmentum. &Centro quidem b, interual lo autem b d, Circulus describatur ac d. Quoniam igitur recta Linea ab e sivνis per Centrum est ducta, Semicirculus est ipse a ec. &quoniam recta Linea a b d per Centrum est protracta, Semicirculus est ipse a e d. Aequales igitur sibi inuicem sunt Semicirculi a e c, a e d, quod fieri non potest. Aduersus autem hanc Demonstrationem dicet forsan Zeno, quòd hoc quoque, Dimetientem ipsam Circulum bifariam secare demonstratum est, quoniam nos praeacce pimus duarum Circunferentiarum non esse commune Segmentum. sic . n. accipiebamus alteram Circunferentiarum alteri congruere, vel si non congrueret, aut extrà, aut intrà cadere. Nihil autem obstat (ait ille) non totam toti congruere, verùm secundum aliquam partem. donec autem non demonstretur Dimetientem bifariam Circulum dispescere, neque etiam propositum ostendetur. His etiam Posidonius rectè occurrit, quippe qui acutum Epicurum irrisit tanquam conscium quòd licet secundum partem Circunferentiae non congruant, Demonstratio Responsic contra Zenonem. Alia Responsio.