Latin
PROPOSITIONES
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
Respossostratio tamen bene succedit. nam iuxta illam partem, in qua non congruunt, altera quidem intrà: altera verò extra erit, eademque absurda sequentur, Recta à Centro ad externam Circunferentiam protracta. aequales . n. erunt quę a Centro sunt, tum maior, quę ad Circunferentiam externam: tum minor, quae ad internam, Aut igitur tota toti congruet, aequalesque sunt: aut secundum partem congruens, secundum reliquam vicissim variat: aut nulla ipsius pars, nulli alterius parti congruit, &si hoc fuerit, vel extrà cadit, vel intra.