# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 125.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 125.1 to 125.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.1

haec autem omnia consimiliter redarguuntur. Verùm de his hęc sufficiant. Zenon autem aliam Demonstrationem adscribit huiuscemodi, cui etiam obfrectare conatur. Sit. n. duarum Rectarum ac, ad, commune Segmentum ipsa ab & excitetur ipsi ac ad Angulos rectos ipsa be. Angulus igitur e hic rectus est. Si itaque Angulus etiam e b d rectus est, aeb EN quales erunt, quod fieri non nr 2 potest. Si autem non, erigatur ipsi a d ad Angulos rectos ipsa b f. Angulus igijur fh a rectus est. Erat autem Angulus etiam e b a rectus. & aequales igitur adinuicem sunt, quod fieri non potest. Demonstratio itaque haec est, quam Zeno obtrectauit, veluti aliquid eorum, quae posterius ostendenda sunt assumentem. à dato nempe Signo, datae Rectae Rectam ad Angulos rectos excitare. Polidonius autem nusquam quidem in Elementaribus Institutionibus huiusce modi Demonstrationem ferri inquit, verùm Zenonem suos Geome tras veluri flagitiosa Demonstratione vtentes calumniari: esse autem aliquam rationem pro hac etiam dicendam. Siquidem est etiam quaedam prorsus utrique Rectarum ad Angulos rectos: quaecunque enim duae Rectae rectum Angulum facere possunt, hocque praeassumpsimus rectum Angulum definientes. tali enim inclinatione solum rectum Angulum constituimiis. Sit autem fortasse haec, quam ereximus. siquidem ipse etiam Epicurus, omnesque alij Philosophi multa quidem eorum, quae fieri possunt, multa autem impossibilis quoque materiae, ad conse quentis contemplationem supponere concedunt. Totidem de aequilatero Triangulo dicta sint. Oportet autem reli- Finis Diqua etiam Triangula constituere, & primum Aequicrus. Sit igitur gressionis Linca recta a h, super qua oportet Aequicrus constituere, & describan 2 Reliquorum tur Circuli, vt in Aequilatero. & proTriangule rum constiducatur ex vtraque parte Linea ab, ad tutio. cd Signa, ebigitur, ipsi ad aequalis est. Centro itaque b, Interuallo autem cb, Circulus ce describatur. Rursusque Centro quidem a, Interuallo verò da, Circulus de designetur, & à Signo e, in quo Circuli seinuicem intersecant ad ab Signa rectae Lineae e a, eb protendantur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
