Latin
PROPOSITIONES
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 126
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim in duplam rationem secta esset, &quod à minori fit, ad maiorem forma Quadrangula deficiens applicatum fuerit, in tres p rtes aequales erit diuisa. Si verò majus Segmentum, minore majus quàm duplum esset, vtputa triplum, ad maiusque ei, quod à minoris fit aequale quadrangula forma deficiens applicatum esset, in tres inaequales proportionales partes diuisa erit. Quoniam igitur infinitis modis in duas partes secari posset, quarum maior vel dupla est, vel tripla (multiplex . n. ratio in infinitum procedit) infinitis modis in Problema tres quoque proportionales partes secabitur. Scire autem oportet quòd multioli multipliciter etiam Problema dicitur. etenim omne quod proponiciter dici tur, Problema appellatur, siue discendi, siue faciendi gratia proponaProblem tur. Propriè autem in Mathematicis disciplinis Problema vocatur, Geomet quod ad contemplantem operationem proponitur. quod nanque in his cum. fit, finem contemplationem habet: &saepenumero quidem eorum etiam, quae fieri non possunt, quaedam Problemata vocant. Magis propriè autem id, quod fieri potest, &Excedens non est, neque Deficiens hoc sortitum est nomen. Est autem Excedens quidem, quod ait huiuExcedenProblem scemodi Triangulum Aequilaterum constituere, quod habeat Anquid gulum verticalem duarum Tertiarum Recti: hoc . n. superua caneum est, frustraque adficitur. nam omni Aequilatero Triangulo inest. Eorum autem, quae excedunt, quaecunque quidem incongruentibus, non existentibusque Symptomatibus redundant, Impossibilia haec Impossit appellant: quęcunque verò his, quę accidere possunt, Maiora Problele Probl. ma quid. mata haec nuncupant. Deficiens autem Problema est, quod Minus R aius Pro blema qd etiam quàm Problema vocatur, illud, quod additione alia indiget, vt ab Deficiens indeterminatione, in ordinem, Scientiamque parientem Terminum reducaProblem quid. tur. Veluti siquis dicat Triangulum Aequierus constituere. mutilum enim hoc est, atque indeterminatum, egetque aliquo, qui subiurigat, quale Aequicrus, virum illud, quod Basim maiorem: an illud, quod minorem vtroque aequalium Laterum habet.