Latin
127
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 127-2
Unproofread scanNot analysed yet
est gd, ipsi de. Erat autem &da aequalis ipsi db. reliqua igitur a g aequalis est ipsi be. Verùm be, ipsi bc aequalis est. ambae enim ex Centro sunt. ag igitur ipsi bc ęqualis est. &est posita ad Signum a, quod erat facien dum. Multis autem alijs etiam Casibus existentibus, satis est hos quoque in praesentia descripsisse. ex his etenim possibile est ijs, qui magis curiosi sunt, in reliquis etiam se exercere. Olim autem quidam Constructionem huiusce Problematis, &varietatem auferentes, ita dixe re. Sit a datum Signum, bc autem data Recta, &Centro quidem a, Interuallo verò tanto quanta est ipsa be, Circulus designetur de, &protendatur quaedam recta Linea à Signo a ad Circunferentiam, quae sit a d. Haec igitur ipsi be aequalis est. tanta enim erat quae ex Cen† Si autem minor Centro quidem b, in teruallo verò be Circulus describatur.