# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 127.5-8

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 127.5 to 127.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/127.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/127.5

& si extra ipsam, aut à latere, ita vt ab ipso ad rectae Lineae Extremum protracta, Angulum faciat: aut è directo datae, ita vt si ipsa producatur, in extra posito Signo coincidat At Geometra quidem Signum, extrà positum, & à Latere suscepit. Exercitationis autem gratia, omnes Positiones sunt assumendae quarum difficiliorem nos exponemus. Sit enim data recta Linca a b, Signumque datum C, quod in ipsa iaceat inter Extrema, & fiat iuxta Elementi doctrinam Triangulum aequilaterum super recta Linea ca, quod sit dca. & producantur de, da. & Centro quidem a, Interuallo autem a b, Circulus b e describatur. Rursusque Centro quidem d, Interuallo verò de, Circulus e f designetur. Quoniam itaque a, Centrum est, b a, ipsi a e aequalis est. & propterea aequalis est de, ipsi d f. quarum de, ipsi da ęqualis est. Triangulum enim dac, ęquilaterum positum fuit. reliqua igitur a e, ipsi c f aequalis est. Erat autem a e, ipsi ab aequalis, vt ostensum est, & c figitur ipsi a b aequalis est. Ad datum ergo Signum C, aequalis cf, ipsi a b posita est. Quatenus itaque ad Signi Positionem totidem Casus fiunt. Quatenus autem ad aequilateri Trianguli constitutionem, & Laterum protensiones, Circulorumque descriptiones, adhuc multò plures. Sumatur enim quemadmodum in hoc Elemento Signum a, rectaque Lineab C, protendatur autem ba. Triangulum itaque ęquilaterum in ipsa non constituatur superius habens verticem (quoniam locus non est sed inferius, & sit a db Aut ergo aequalis est ad, ipsi be: aut maior: aut minor. Si igitur ęqualis, quod iussum I V3 erat factum est.. Si autem minor, Centro quidem b, interuallo verò be, Circulus designetur, & producantur ipsae ad, db vsque ad eg Signa, & Centro quidem d, interual lo autem dg, Circulus describatur ge. Quoniam igitur aequalis est dg, ipsi de, ex Centro enim sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
