Latin
129
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 129
Unproofread scanNot analysed yet
dicat Centro a, interuallo autem bc, describi circulum e d, aequalem iam acce pit quodammodo ipsi be, ad Extremum a positam. &seruans Petitio Extrema interualli, alterum quidem eorum Centrum faciebat, altero verò Circulum designabat: hîc autem, alibi quidem Centrum est, alibi verò interuallum. Omnino igitur hunc demonstrandi modum non1 approbabimus. Duabus daris rectis Lineis inęqualibus, à maiori ęqualem minori abscindere. TErtium Problema id est datas quidem habens magnitudine duas rectas Lineas inaequales, iubens verò à maiori, minori aequalem au ferre. Habet autem hoc quoque multos Casus. datae enim inaequales rectae Lineae aut distant ab inuicem, quemadmodum apud Elementorum institutorem: aut iuxta vnum Extremum coniunguntur: aut se inuicem secant: aut altera iuxta vnum sui Extremum alteram secat, hocque dupliciter. aut maior minorem: aut minor maiorem. Verùm si iuxta vnum coniungantur Extremum, manifesta est Demonstratio. communi . n. Extremo Centro vsus, interuallo verò Linearum minore, Circulum designabis, &maiorem secabis, &minori aequalem abscindes. quantum enim Circulus intra se abscindit, tantum minori erit aequale. Si autem altera iuxta eius Extremum al teram secat, vel maior secat minorem: vel è conuerso. &si seinuicem secarent, aut in partes aequales ab inuicem secantur: aut in inaequales: aut altera quidem in aequales, altera verò in inaequales. hocque dupliciter. haec enim omnia admirabilem nobis afferunt exercitationis varietatem. Apponantur autem nobis etiam ex pluribus quaedam. Sint datae rectae Lineae inaequales a b, &ed, maior autem ed.