# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 129-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, SECVNDA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/129-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/129-2

Totus igitur a se ipsis fab, abf ęqualis est. Similiter ostendemus Parallelam ducentes quòd Angulus etiam a fb aequalis est Angulis fac, a c f. Duo igitur a fb, a se tribus Trianguli Angulis aequales sunt. Tres ergo Trianguli Anguli duobus sunt Rectis ęquales, ipsis nempe a fb, a fc. Verùm ipsi etiam ac f, ac è duobus Rectis sunt aequales, communis auferatur a c f. Reliquus igitur externus scilicet internis, & ex opposito iacentibus aequalis est. Hoc itaque quod diximus iam dicto modo ostenditur. Eudemus autem Peripateticus ad Pythagoreos emittit huiusce Theorematis inuentionem, quòd vtique omne Triangulum internos Angulos duobus Rectis habet aequales, propositumque eos hoc modo ostendere inquit. Sit Triangulum a be, ducaturque per Signum a ipsi be Parallela de. Quoniam igitur rectae Lineae be de Parallelae sunt, Anguli etiam Alterni sunt aequales. Aequalis igitur est Angulus quidem d a b Angulo ab c, Angulus autem e ac Angulo acb. Communis addatur Angulus bac. Anguli igitur da b, bac, ca è hoc est Anguli d a b, b à e hoc est duo Recti tribus Trianguli Angulis aequales sunt. Tres ergo Trianguli Anguli duobus sunt Rectis aequales. Talis quidem Pythagoreorum quoque Demonstratio est. Operaepretium est autem ea etiam, quae huic Elementorum institutoris Theoremati conuertuntur insuper trade re. duo enim ad vnum conuertuntur, cùm hoc & iuxta Quaesitum & iuxta Datum compositum sit. Datum enim duplum est. Triangulum siquidem, vnumque ex Lateribus productum. & Quaesitum similiter. nam vnum quidem est quod externum internis, & ex opposito ia centibus aequalem esse ait: alterum verò quod tres internos Angulos duobus Rectis esse aequales. Si itaque externum etiam internis, & ex opposito iacentibus aequalem esse supposuerimus, vnum Latus productum esse, in directumque ipsi vni ex Trianguli Lateribus rectam, quae extrà est Lineam iacere ostendimus: Si verò tres internos Angulos duobus Rectis ęquales, ostendimus quòd data Figura Triangulum est. & sic totum Quaesitum ad totum Datum conuersum erit. Sit igitur Triangulum ab e, externusque Angulus acd aequalis internis, & ex opposito iacentibus, dico quòd Latus be productum est vsque ad d Signum, vnaque recta Linea est ipsa bed. Cùm enim Angulus a cd internis, & ex opposito existentibus aequalis sit, communis adijciatur Angulus acb. Anguli igitur acd, ac btribus Angulis Trianguli a be aequales sunt. At tres Anguli Trianguli a be duobus sunt Rectis aequales. & Anguli igitur ac d, à cb duobus Rectis aequales sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
