# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 131

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/131

secetque ipsam ab sui ipsius Extremo C, & Centro quidem a, Interuallo verò a b, Circulus describatur b f, & constituatur Triangulum aequilaterum super ac, quod sit a ec, & producantur e a, ec. & rursus Centro quidem e, Interuallo autem e f, designetur Circulus gf. rursusque Centro quidem C, Interuallo verò cg, Circulus gl. Quoniam igitur e fęqualis est ipsi eg (Centrum enim est e) quarum e a, ipsi ec aequa lis est, reliqua a f, reliquae eg aequa lis erit. Verùm a fetiam, ipsi a b est aequalis. a enim Centrum est. & cg igitur, ipsi ab aequalis erit, & haec ęqualis est ipsi cl. centrum enim est Signumc. & a b igitur ipsi cl aequalis est. Aequalis igitur ipsi a b ablata est ipsa cI. Verùm sit ed minor ipsa ab, secetque ipsam ab, iuxta è suum Extremum. Aut itaque in medio ipsam dispescit, aut non in medio. Secet primùm in medio, ed igitur aut dimidium est ipsius a b, & est aequalis ac, ipsi ed: aut medietate minor, & Centro quidem e, Interuallo verò ed, Circulum designans ab ipsa ab ipsi ed aequalem abscindes: aut maior medietate, & ad a Signum, a fipsi ed aequalem ponens describensque Circulum Centro a, Interuallo autem a f, ab ipsa ab, ipsi a f, hoc est ipsi ed aequalem abscindes. Si autem cd ipsam ab non per medium dispescit, erit ed aut ipsius medietas, aut medietate maior, aut minor. Si itaque ed medietas est, vel minor medietate ipsius a b, Centro vtens Signo C, Interuallo autem cd, abscindes ab ipsa ab, ipsi ed aequalem, iussumque factum est. Si verò R . ipsa ipsa maior, rursus ad Signum a, ipsam a f, ipsi cd aequalem ponens, ea dem facies.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
