# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 136

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/136

A ipsius aute Demonne illud Demonstrat q δe duę recta Lineę spi tium non C prehendunt Documen tum. stroidibus, atque in vtrinque conuexis. quoniam fieri potest vt & aequales sint, & Latera sibi inuicem non congruant. Rectus .n. cuidam Lunulari aequalis est, & tamen fieri non potest, vt rectis Lineis Circunferentiae congruant. Praeterea illud quoque praeaccipiendum est, quòd Angulos subtendere Latera dicuntur, quę è regione iacent. omnis enim Triangularis Angulus à duobus quidem Trianguli Lateribus continetur, à reliquo verò subtenditur. Propterea Geometra quoque cùm dixisset Angulos aequales esse, adiecit! sub quibus ęqua lia Latera subtendunt) ne diuersum non esse intelligamus qualemcunque Angulum suscepisse, huncque cuicunque reliquorum Trianguli duorum Angulorum aequalem dixisse, sed aequales dicamus quos ęqualia Latera subtendunt. ęqualium etenim Laterum alterum quidem, alterum ęqualium Angulorum subtendit: reliquum verò, reliquum. Ad praesentis itaque Theorematis declarationem totidemt considerentur. Aduersus autem aduersarij obiectionem illud praeassumemus, quòd duae rectae Lineae Spatium non comprehendunt. hoc siquidem tanquam euidens Geometra suscepit. Si enim, inquit, Basium Extrema sibi inuicem congruent, Bases quoque congruunt: si verò non, duae rectae Lineae Spatium comprehendent. Vnde euenit igitur quod hoc fieri non possit? Sint duae Rectę Spatium comprehondentes a cb, ad b, & producantur in infinitum. & Centro quidem b, interuallo autem ab, Circulus a ef designetur. Quoniam itaque Linea a chf, Dimetiens est, medietas Circunferentiae est ipsa a e f. Rursus quoniam Linea ad be, Dimetiens est, medie tas Circunferentię Circuli est ipsa a e. Aequales igitur sunt ipsae a e, ae f Circunferentiae, quod minime fieri potest. Duae igitur rectę Lineg nullum Spatium comprehendunt. Quod Elementorum quoque institutor sciens, in prima Petitionum dicebat Cab omni Signo ad om ne Signum, rectam Lineam ducere) eò quòd vna recta Linea semper duo Signa coniungere potest, non autem duae. nam plures quidem Circunferentię duo Signa coniungere possunt & in eisdem partibus, & in contrarijs. hoc modo enim Extrema quoque Dimetientis duabus quidem Circunferentijs, vna verò recta Linea coniunguntur. Fieri autem potest vt & extra, & intra Semicirculos infinitę Circumferentię cunferentiae data Signa coniungentes describantur. causa verò est, quoniam recta Linea eadem habentium Extrema est minima.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
