Latin
138
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 138
Unproofread scanNot analysed yet
prius quàm Symptomata Problematibus inueniri quaerunferentia Secunda dif tur. Nec non Problematis quidem Propositionem simplicem esse, ferentia nullaque artificiosa intelligentia indigentem. hoc aliquid enim facere manifeste iubet, vt ęquilaterum Triangulum constituere, vel duabus datis rectis Lineis inaequalibus, à maiori minori ęqualem abscindere. quid enim horum difficile, &obscurum est? Theorematis verò, difficilem, &maxima quadam accurata vi, gignentique scientiam iudicio indigentem. vt neque veritatem excedere, neque à veritate deficere videatur. quale sanè hoc quoque est, Theorematum primum exiTertia di stens. Praeterea in Problematibus quidem vna quaedam est via ferentia. iuxta quam procedentes rem communis per Resolutionem inuenta feliciter gerere possumus. hoc pacto enim faciliora Problematum inuestigantur. in Theorematibus verò adeo difficilis tractatio est, vt ad tempus vsque nostrum (inquit ipse) nemo communem horum in Quocirca propter facilitatem uentionis methodum tradere possit. etiam, Problematicum genus simplicius vtique esset. His autem distinctis, propterea igitur (inquit) in Elementari quoque institutione Problemata Theorematibus praecedunt, ab hisque Elementorum institutio sumit exordium, &primum quidem Theorema, quartum est in ordine. non quia quartum ex ipsis ostenditur, sed quoniam si eta nullo eorum, quae ipsum praecedunt in demonstratione egeret, illa praecedere necessarium fuit, eò quòd Problemata ea sunt, hoc autem Theorema. omnino enim communibus in hoc vtitur notionibus, &&quodammodo idem Triangulum diuersis in locis positum accipit. congruentia enim, quaeque ex hac ostenditur aequalitas sensibilem prorsus, &euidentem habent deprehensionem. veruntamen tali etiam existente primi Theorematis Demonstratione, iurè Problemata praecessere, quoniam vniuersaliter primarium illa sortita sunt locum. &forsan ordine quidem Problemata Theorematibus praecedunt, &potissimùm apud eos, qui ab Artibus, quae circa sensilia versantur, ad contemplationem ascendunt: dignitate verò Theoremat: Problematibus praecellunt. &videtur tota Geometria quatenus quidem pluribus Artibus se coniungit, problematicè agere: quatenus verò primae scientiae cohęret, Theorematicè à Problematibus ad Theoremata, à Secundis ad Prima, &ab ijs, quae ad Artes magis spectant ad ea, quae gignendę scientiae magis vim habent procedere.