# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 139

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/139

Vanum est igitur Gemino obtrectare tanquam Theorema Problemate prius esse dicenti. etenim Carpus ipse Problematibus ipsum Praecedere iuxta ordinem assignauit: Geminus autem Theorematibus, iuxta perfectiorem dignitatem. Atqui de quarto etiam Theoremate diximus quòd quodammodo praecedentibus ipsum Problematibus indiget, in quibus & Triangulorum Ortus, & aequalitatis inuentionem didicimus. Nunc autem addatur etiam quòd cùm quidem in Theorematibus Simplicissimum sit, atque principalissimum (ab ipsis enim solis, vt ita dicam, primis notionibus suapte natura ostenditur) quoddam verò demonstret Symptoma, quod circa ea apparet Triangula, quae duo Latera duobus Lateribus alterum alteri habent aequalia, duosque Angulos ab illis aequis Lateribus contentos aequales, non immeritò post Problemata primum collocatum est, quibus ea, quae huic Symptomati Subiecta sunt, omninoque Data ipsa construuntur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
