Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prima opinio. Secund opinio. tis, sterilitatisque rationes permeant. Ad Philosophiam rursus moralem nos instituit, ad eamque postremam perfectionem perducit, ordinem, concinnamque vitam moribus nostris inferens. Figuras pręterea virtuti conuenientes, &modulationes, &motus nobis tradit, à quibus sanè Atheniensis etiam hospes eos institui, ac perfici vult, qui moralem virtutem ab incunte adolescentia, sunt consecuturi. Virtutum insuper rationes in medium affert, aliter quidem in Numeris, aliter verò in Figuris, aliter autem in Musicis consonantijs, vitiorumque demum excessus, atque defectus indicat, per quos moderati moribus, ornatique efficimur. Et idcirco Socrates in Gorgia quidem Caliclem inordinatę, intemperatęque vitae accusans, Geometriam inquit, ac Geometricam aequalitatem negligis: in Republica verò tyrannicę voluptatis ad regiam interuallum, iuxta planam, solidamque generationem inuenit. Veruntamen quanta caeteris quoque scientijs, atque artibus à Mathematica scientia prodeat vtilitas didicermus vtique considerantes quòd contemplantibus quidem, vt Rhetoricę, atque huiuscemodi omnibus, quaecunque in sermone positę sunt perfectionem, ordinemque addit: necnon id, quòd ex primis, &medijs, atque vltimis ad eius similitudinem compleantur. Poëticis autem exempli loco rationes Poëmatum proposuit, quippe quae mensuras etiam in ipsa existentes praeposuit. Agentibus verò, actionem, &motum per suas manentes, immobiles que formas determinat. prorsus enim omnes artes (vt ait in Philebo Socrates) Arithmetica, arte metiendi, arteque ponderandi indigent, vel omnibus, vel aliquibus. hae autem omnes in Mathematicae scientiae sermonibus continentur, &iuxta illos terminantur. Numerorum nanque diuisiones, &dimensionum varietas, ponderumque differentia ab hac cognoscuntur. Vtilitas igitur totius Mathematicae scientiae ad Philosophiam ipsam, caeterasque scientias, &artes, per haec, quae iam dicta suni cognita erit audientibus. Quorundam obiectio contra Mathematices vtilitatem, ipsiusque solutio. Cap. VIIII. AT quidam ex ijs, qui ad contradicendum procliues sunt pro pter illos, qui Geometriam subuertere volunt, huiusce scientiae dignitatem destruere nituntur. Alij quidem bonum ab ea, decusque auferentes tanquam quae de ijs verba non faciat. Alij verò, vtiliores sensilium experientias affirmantes ijs, quae in ipsa vniuersè spectantur, verbi gratia Geodaesiam, hoc est terrae distributricem, Geometria: &vulgarem Arithmeticam, Arithmetica, quę in Theorematibus est posita: nauticamque Astrologiam, ea, quae vniuerse docet.