# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 14.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 14.1 to 14.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/14.1

nam haec quidem animam nostram probis ad vitam perfectam concinnat moribus, illa verò cogitationem nostram, animęque oculum ad eam, quae hinc sit, euectionem praeparat. Ideo & in Republica Socrates rectè dixit. oculus enim animae, qui ab alijs studijs excaecatur, defoditurque, à Mathematicis tantùm disciplinis recreari, excitarique rursus innatus est ad eius, quod est contemplationem, & à simulacris ad ea, quae vera sunt, & ab obscuro lumine ad id quod intelligendi vim habet lumen transferri, & prorsus à specu, & vinculis generationis autoribus in hoc existentibus, materialibusque retinaculis ad incorpoream, impartibilemque exurgere essentiam. nam pulchritudo, & ordo Mathematicarum rationum, firmitudoque, ac stabilitas contemplationis nos ipsis coniungit intellectilibus, perfecteque in ipsis obfirmat, perpetuò quidem manentibus, & semper diuina pulchritudine collucentibus, semperque mutuum ordinem seruantibus. In Phaedro autem Socrates tres, qui euehuntur nobis tradit, quippe qui primam quoque ipsi vitam complent, Philosophum nempè, Amatorium, & Musicum. Verùm Amatorio quidem euectionis initium, & via hinc est ab apparente pulchritudiue, excitationibus medijs formis pulchritudinum vtenti. Musico verò, qui tertiam sortitus est sedem, ab ijs, quae in sensibus sunt harmonijs, ad inuisibiles harmonias, & rationes in his existentes est transitus. & alteri quidem visus, alteri verò auditus reminiscentiae instrumentum est. Ej autem, qui natura est Philosophus, vnde tandem, & per quae intelligentis cognitionis, reminiscentia est, & ad id, quod verè est, veritatemque ipsam excitatio? nam hoc quoque propter imperfectionem proprij principij opus est: naturalis enim virtus, & oculum imperfectum, & morem sortita est. Excitatus est igitur à seipso, & eo, quod est gaudet is, qui natura talis est. Exihibendae autem ipsi, inquit Plotinus, sunt Mathematicę disciplinę, vt cum natura assuescat incorporea, eumque his tanquam figuris vtentem, ad Dialecticas rationes, prorsusque ad omnium eorum, quę sunt considerationem ducere oportet. Cęterùm quod ad Philosophiam Mathematica pręcipuam affert vtilitatem, ex his perspicuum est. Opus est autem vt de singulis quoque mentionem faciamus, & quòd Theologiae quidem intelligentes apprehensiones pręparat. quęcunque enim imperfectis scrutatu difficilia, arduaque ad veram Deorum cognitionem videntur, haec Mathematices rationes credibilia, & manifesta, & certa per imagines ostendunt. nam superessentialium quidem proprietatum signifiRIMVS. gnificationes in Numeris indicant, intelligentium autem Figurarum vires in ijs, quae sub cogitationem cadunt Figuris patefaciunt. Propterea sanè Plato quoque multas, admirabilesque de Deis sententias per Mathematicas formas nos edocet, Pythagoreorumque Philosophia his vtens velaminibus sacram diuinarum sententiarum tegit disciplinam.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
