Latin
14.5 to 14.8
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 14.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
talis enim est &vniuersus sacer, diuinusque sermo, &Plilo lai in Bacchis, totusque modus enarrationis Pythagorę de Deis. Ac naturalem autem contemplationem maximè confert, quippe quum ra tionum ordinem, quo Vniuersum fabricatum est patefecerit, &propor tionem, quę cuncta ea, quae in mundo sunt colligauit, vt inquit Timęus, nec non amica fęcerit quę sibi inuicem oppugnant, &conuenientia, con sentientiaque ea, quę inter se discrepant, simplicia insuper, primariaque elementa conmensurabilitate vndequaque, &ęqualitate comprehensa ostenderit, per quę totum quoque cęlum confectu est, quippe quod Figuras conuenientes in suis portionibus suscepit, itemque proprios vnicuique eorum, quę fiunt Numeros, eorumque reuolutionibus, ac reintegrationibus inuenerit, quibus optimos singulorum ortus, contrariosque interitus possumus ratiocinari. haec enim (arbitror) Timaeus etiam vbique ostendens, de omnium natura contemplationem Mathe maticis nominibus patefacit, elementorumque ortus Numeris, atque Figuris exornat, &vires, &passiones, actionesque ipsorum ad ea re fert, tum Angulorum acumina, ac obtusitates, tum Laterum leuitates, vel vires contrarias, &multitudinem, ac paucitatem peruariae elementorum mutationis causam esse censens. Ad eam autem Philosophiam, quę Politica appellatur, quo nam pacto non dicemus ipsam multùm sanè, &admirabiliter prodesse, tum actionum tempora dimetientem, tum varias Vniuersi reuolutiones, tum etiam conuenientes ortibus Numeros, assimilantes inquam, &dissimilitudinis autores faecundos insuper, atque perfectos, hisque contrarios, &concinnos vitę ministros, inconcinnitatemque praebentes, atque omnino fertilitatem, ac sterilitatem afferentes? Quę porrò Musarum quoque sermo in libro de Repu. ostendit, vniuersum Geometricum Numerum potiorum ad deteriorum generationum autorem ponens, morumque bono rum indissolubilis perseuerantiae, atque optimarum Rerumpublicarum mutationis in eas, quae à ratione remotae, affectibusque deditae sunt quòd enim ad totam Mathematicam disciplinam spectat huiusce Numeri, qui Geometricus appellatur scientiam tradere, &non ad vnam quam dam, vtputa Arithmeticam, vel Geometriam, omnino manife stum est. per omnes siquidem Mathematicas disciplinas vbertatis,