Latin
UTOATRNINO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 140
Unproofread scanNot analysed yet
Iuxta itaque Conclusionem hîc Conpositio est, in hoc enim Theoremate tria sunt ea, quae concluduntur Quòd Bases aequales, Quòd Triangula aequalia, Quòd reliqui Anguli reliquis Angulis aequales sunt, Sub quibus aequalia Latera subtendunt. Iuxta autem Suppositiones, in Communi Triangulorum, &Parallelogrammorum Theoremate sub eadem Altitudine existentium. Et iuxta vtrumque verò, in illo Theoremate: Circulorum, Ellipsiunque Dimetientes tum Spatia, tum Lineas Spatia ipsa continentes bifariam diuidunt.) Complexorum autem, alia quidem Vniuersalia sunt: alia verò à Particularibus vniuersale concludunt. Si enim dicamus quòd Dimetiens Circulum, Ellipsim, Parallelogrammaque diuidit, vnumquodque quidem Complexorum non vniuersaliter accipimus, quod autem ex omnibus constat vniuersaliter facimus. Si autem dicamus, in Circulo omnes per Centrum transeuntes se inuicem bifariam secant. Segmentorumque omnium Angulos aequales faciunt, Vniuersale dicimus. nam in Ellipsi non omnes Segmentorum Anguli aequales sunt, sed soli eorum, quę à Dimetiente fiunt. Omnino autem hasce compositiones Geometrae breuitatis, Resolutionumque gratia machinati sunt. multa . n. cùm incomposita quidem sint, non resoluuntur, Composita autem solùm Commoditates ad Resolutionem, quae tendit ad principia praebent. His itaque prius consideratis, quintum Theorema Compositum omnino dicendum est, &iuxta vtrunque Compositum, tum iuxta Datum, tum iuxta Quaesitum. 1 quod Elementorum quoque institutor ostendens, ipsum cùm vnum sit partitus est, &seorsum vtraque Data, &Quaesita apposuit, quippe qui Aequicrurium dixit qui ad Basim sunt Anguli, aequales sunt. rursusque deinceps, &productis ęqualibus rectis Lineis qui sub Basi sunt Anguli, ęquales sunt. non . n. duo esse Theoremata existimandum est, sed vnum, Compositum autem &iuxta Datum, &iuxta Quaesitum. &vtrunque eorum, quae componuntur perfectum, ac verum est. Idcirco Conuersio quoque vera est in vtroque. Si . n. qui ad Basim sunt, aequales fuerint, Aequicrus est Triangulum: si autem qui sub Basi, aequales rectae Lineae protractae sunt, Triangulum Aequicrus est. Verùm Elementorum institutor ad hoc quidem, Angulos, qui ad Basim sunt, aequales esse, Conuersionem faciet: ad hoc verò, Angulos, qui sub Basi sunt, ęquales esse, minime, Vid: infe licet hoc quoque verum sit.