# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 141.6-9

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 141.6 to 141.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/141.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/141.6

qui sub Basi sunt, hos quoque ęquales demonstrare) quodammodo Constructionem transponentes, & eas quae extrà fiunt constructiones intra ipsum Aequicrus facientes, Propositum ostendemus. Sit .n. Aequicrus ab C, accipiaturque in Linea ab quodcunque Signum, sitque illud d, & ab ipsa ac, ipsi ad aequalis sumatur, quę sit a e, & protrahantur rectae Lineae be, de, de. Quoniam itaque ab, ipsi ac: & a d, ipsi a è aequales sunt, Angulusque a communis, erit etiam be aequalis ipsi ed. & reliqui Anguli reliquis Angulis. Quanob rem Angulus a be, Angulo ac d ęqualis est. Rursus quoniam db, ipsi ec: & be, ipsi de ęquales sunt, Angulusque d be, Angulo è cd ęqualis est. & Basis igitur de cùm vtrisque communis sit, sibi ipsi est aequalis, omniaque omnibus aequalia sunt. Quapropter Angulus qui dem edb, Angulo dec: Angulus verò deb, Angulo ede aequalis est. Quoniam igitur Angulus edb, Angulo dec aequalis est, à quibus Anguli de b, è de ęquales ablati sunt, reliqui igiturbde, ceb aequales sunt. Sunt autem Latera quoque bd, de Lateribus ce, e b alterum alteri ęqualia, & Basis be communis. & omnia igitur omnibus ęqualia sunt. Quamobrem reliqui quoque Anguli, sub quibus aequalia Latera subtendunt ęquales sunt. Angulus igitur dbc, Angulo e cb aequalis est. nam Angulum quidend bc, Linea de: Angulum verò e cb, Linea e b subtendit. Aequicrurium igitur Triangulorum qui ad Basim sunt Anguli, aequales sunt, aequalibus etiam rectis Lineis non productis. Adhuc autem breuius hoc Pappus ipse demonstrat, quippe qui nulla additione indiguit, hoc modo. Sit Aequicrus a bc, & sit aequalis ab, ipsi ac. Intelligamus itaque hoc vnum tanquam duo Triangula, & dicamus sic. Quoniam a b, ipsi a c: & ac, ipsi a b ęquales sunt, duae vtique ab, ac, duabus ac, ab aequales sunt, Angulusque bac, Anguloc ab aequalis est (idem .n. est & omnia igitur, omnibus ęqualia sunt. Basis quidem bc, Basi cb. Triangulum autem ab c, Triangulo a ch: Angulus verò a b c, Angulo a cb, & Angulus a cb, Angulo abc. sub his .n. aequalia Latera subtendunt, ipsa nempe ab, ac. Aequicrurium igitur Triangulorum, qui ad Basim sunt Anguli, aequales sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
