Latin
UTOATRNINO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 145
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem è contrario Suppositionem quidem Symptoma fecerint: Conclusionem verò, genus, cui hoc accidit, Conuersum tale hoc nuncupant. vt, Omne Aequicrus Triangulum Angulos, qui ad Basim sunt, aequales habet hoc Pręcedens est. subijcitur enim id, quod natura praecedit, genus inquam ipsum Aequicrus Triangulum. Omne Triangulum duos Angulos aequales habens, Latera quoqu illos aequos Angulos subtendentia habet aequalia, &est Aequicrus. hoc Conuersum est. Subiectum enim, huiusque passionem immutat. &hanc quidem supponit, illud verò ex hac ostendit. Tot de Geo metricis Conuersionibus erant nobis dicenda. Deductiones autem ad impossibile, omnino quidem in euidens impossibile desinunt, cu iusque contrarium omnes fatentur. Accidit autem alias quidem ipsa rum in ea, quae communibus notionibus, vel Petitionibus, vel Sup positionibus opponuntur desinere: alias verò in ea, quae ijs, quae prius demonstrata sunt contradicunt. nam praesens quidem sextum Theorema id, quod accidit, impossibile esse ostendit, eò quòd communem destruit notionem, Totum sua parte majus dicentem. Octauum verò in impossibile quidem incidit, non tamen in id, quod communis notionis destruendae vim habet, sed eius, quod per septimum Theorema ostensum est. quod enim Septimum negauit, hoc illud affirmans ostendit ijs, qui Quaesitum non concedunt. Omnis autem ad impossibile Deductio quod Quaesito oppugnat accipiens, hocque supponens progreditur, donec in exploratum absurdum incidat, per illudque Suppositionem auferens, id, quod à principio quaerebatur corroboret. Omnino enim sciendum est, quòd omnes Mathematicae probationes, vel à principijs sunt, vel ad principia, vt alicubi Porphyrius etiam dicit. Et quae à principijs quidem duplices &ipsa sunt. aut enim à communibus notionibus, à solaque euidentia fidem per se facienti emanarunt: aut ab ijs, quae praeostensa fuere. Quae autem ad principia, vel ponendorum principiorum, vel destruendorum vim habent. Verùm ponendi quidem principia vim habentes, Resolutiones appellantur, hisque compositiones opponuntur. nam fieri potest vt à principijs illis ad Quesitum ordine progrediamur &hoc nil aliud quàm Compositio est. Destruendi verò vim habentes, Deductiones ad impossibile nuncupantur. aliquid. n. eorum, quę concessa sunt, explorataque habentur destruere, huiusce viae opus est. Et est in hac quoque Ratiocinatio quaedam, non autem eadem, quae in Resolutione in Deductionibus enim ad impossibile iuxta secundum Hypotheticarum Ratiocinationum modum Complexio est.