# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 146

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, UTOATRNINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/146

vt si Triangulorum aequales Angulos habentium Latera aequos Angulos subtendentia ali ęqualia aequalia non sunt, Totum suae parti aequale est: verùm hoc fieri non potest. Triangulorum igitur duos Angulos ęquales habentium Latera quoque aequos Angulos subtendentia aequalia sunt. Totidem de ea etiam, quae apud Geometras Deductio ad impossibile vocatur sufficiant. Vtitur aut (quod iam diximus) Elementorum institutor Conuersione quidem, in Propositione, quippe qui Conclusionem quinti Theorematis veluti Datum accepit, illiusque Suppositionem tanquam Quaesitum adiecit: Deductione autem ad impossibile, in Constructione, atque in Demonstratione. Si autem aliqui surgant dicentes, quòd non oportet ipsi ab ab ipsa ac aequalem auferentem, ad Signum c, facere abla tionem, sed ad Signum a, hanc quoque ponentes Suppositionem in idem impossibile incidemus. Sit .n. ab ęqualis ipsi a d, & producatur ba, ponaturque aequalis ae, ipsi dc. Tota igitur be, toti a c ęqualis est. Connectatur ipsa ec. Quoniam itaque ac aequalis est ipsi be, communis autem be, duę duabus aequales sunt, & Angulus, qui ad Signum b, Angulo a cb aequalis est. Sic .n. positum fuit. & omnia igitur omnibus (per quartum Theorema) aequalia sunt. Quamobrem Triangulum quoque e be, Triangulo a hc ęquale est, Totum parti, quod minimè fieri potest. Verùm quoniam hoc quoque manifestum est, sequitur vt reliquum etiam Conuersionis ostendamus. nam Elementorum quidem institutor ad quinti Theorematis partem, totum sextum conuertit. Operaepretium est autem reliquam quoque Conuersionem adijcere. haec autem est illa, quae accipit quidem tanquam Suppositionem, cuiusdam Trianguli Angulos, qui sub Basi sunt, aequales esse: ostendit verò Triangulum esse Aequicrus. Sit igitur acb Triangulum, & producantur a b, a c ad Signa dg, sintque Anguli, qui sub Basi sunt, aequales. Dico quòd Triangulum a bc, Aequicrus est. Sumatur .n. in Linea ad Signum e, ipsique be aequalis cf. & connectantur Lineę ec, bf, ef. Quoniam igitur be, ipsi c faequalis est, communis autem be, duae duabus ęquales sunt. & Angulus e bc, Angulo feb ęqualis est. sub Basi enim sunt. & omnia igitur omnibus (per quartum Theorema) aequalia sunt. & Basis igitur ec, Basi fb aequalis est, Angulusque bec, Angulo cfb: & Angulus ebf, Angulo bee. sub ipsis enim aequalia Latera subtendunt. erat autem totus e be Angulus toti seb Angulo aequalis, ex quibus Angulus fhe, Angulo e eb ęqualis est. & reliquus igitur e b f, reliquo fce aequalis est. est autem be, ipsicf: & bf, ipsi ce aequalis, aequalesque continent An gulos. & omnia igitur omnibus ęqualia sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
