Latin
UTOATRNINO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 147
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter Angulus etiam bef, Angulo cse aequalis est. Quamobrem Latus quoque ae, Lateri af ęquum est (per sextum, ostensum . n. est) ex quibus be, ipsi cfaequalis est. sic enim ablatę fuere. reliqua igitur a b, reliquae ac aequalis est. Aequicrus ergo est Triangulum ab c. Tum igitur si duos, qui ad Basim sunt Angulos, aequales habuerit, Aequicrus est: tum si Lateribus productis duos, qui sub Basi sunt Angulos ęquales habuerit, hoc etiam modo datum Triangulum Aequicrus erit. Qua de cau sa igitur reliquam quoque partem Elementorum institutor non con uertit? An quoniam quinto etiam in Theoremate Angulos, qui sub Basi sunt aequales esse extra propositum erat, aliorum dubiorum solutionis gratia editum. illud autem Angulis, qui ad Basim sunt ęqua libus existentibus Triangulum Aequicrus esse neque ad praecipuam Demonstrationem, neque ad eorum, quae quaeruntur solutionem ipsi confert, cùm sequentibus etiam Theorematibus hoc confirmetur ipsique ansam illa praebeant, Angulis, qui sub Basi sunt, ęqualibus existentibus, Aequicrus &Triangulum ostendi? si . n. omnis recta Linea super rectam consistens Lineam, duosque Angulos faciens, duobus rectis aequales efficit: Angulis, qui sub Basi sunt aequalibus datis, &qui ad Basim sunt, omnino aequales erunt. his autem aequalibus existentibus, &Latera ipsos subtendentia erunt aequalia. Hoc itaque in tota Elementari institutione vsus Euclides accipere potuit, quòd Angulis, qui sub Basi sunt ęqualibus existentibus, Triangulum Aequicrus est. Siquidem hoc quoque indigebat ad quorundam Theore matum Comm. 11 Aristote in 1. po.