Latin
SEQVVNTVR PROCLI COMMENTARIA
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
Oli phorum hal verò quidam possessionum participes in diuisione eos, quivnà cum ipsis lucinatio diuidebant deceperunt, quippe qui Ambitus excessu abusi sunt, pluraque Idem in lib sumpserunt cùm peragrantes eam suscepissent possessionem, quę à matertio in iori Ambitu continebatur: Aream autem cùm in quaedam Spatia, com. 8. quę minori fruebantur ambitu immutassent, optimi existimati fuere. duobus enim ęquicruribus Tri angulis propositis, quorum vnum quidem vtrunque aequalium Laterum habet quinque, Basim verò sex eorundem: alterum autem, vtrunque quidem aequalium Laterum quinque, Basim verò octo eorundem, verbi graria cubitorum, aut digitorum, magnopere horum rudem in electione decipiunt. nam hoc quidem Ambitum octodecim habet, illud verò sedecim earundem mensurarum. At Geometricus vir non ignorabit quòd Spatia ęqualia sunt, quanuis Ambitus inaequales fuerint. vtrunque siquidem duodecim est. si enim à vertice Perpendicularem duxeris, bifariam qui dem Bases diuides, efficiesque in altero quidem trium, in reliquo verò quatuor Basis dimidium: ipsam autem Perpendicularem è contrariò, illic quidem quatuor, hîc verò trium. oportet siquidem quod à Quinario ei, quod à Perpendiculari, atque ei, quod à Basis dimidio fit esse aequale. Verùm si hoc quidem trium fuerit, Perpendicularis quatuor: &si hoc quatuor, illa profectò trium erit. Cùm igitur Perpendiculari Basis dimidium multiplicaueris, quod Trianguli Spatio est aequale habebis. hoc autem iuxta vtrunque idem est siue Ternario Quaternarium, siue Quaternario ternarium multiplicaueris. Haec quidem dicta sunt ad ostendendum quòd Spatiorum aequalitas non omnino ex Ambitibus accipienda est. ne admiremur si cum Triangula, quae super eadem Basi sunt, iuxta reliqua Latera intra easdem Pa Quo Tri; rallelas in infinitum augeri possint, Spatiorum tamen aequalitas imcula i eilmutabilis manet.