# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 148

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, UTOATRNINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/148

st † nam sin affirmonn neque Prima huius Theorematis co ditio Secund. Tertia matum Demonstrationem. nam paulò pòst apparebit Theorem: ostendens, quòd si recta Linea super rectam consistens Lineam An gulos fecerit, aut duos rectos, aut duobus rectis aequales efficiet. & quę quidem hoc praecedunt, hac Conuersione nihil indigent: quae vero hoc sequuntur, hac indiguere, hocque Theoremate fidem facient. Super eadem recta Linea duabus eisdem rectis Lineis alix duae: e ctae Lineę ęquales altera alteri, ad aliud atque aliud Signum, ad adeasdem partes, cadem Extrema cum duabus initiò ductis rectis Lineis habentes non constituentur. PRaesens Theorema rarum quid passum est, quod haud frequenter ijs, quae scientiam pariunt Propositionibus euenire solet. per negationem enim, & non per affirmationem formari, non satis proprium ipsis est. vtplurimum .n. tum Geometricorum, tum Arithmeticorum Theorematum Propositiones, affirmationes sunt. Causa autem (vt inquit Aristoteles) quoniam vniuersale quidem affirmans scientijs maximè conuenit, tanquam magis idoneum, negationeque nihil indigens: vniuersale verò negans, affirmatione quoque indiget, si debet ostendi7 nam ex negantibus tantùm neque Demonstratio est, neque Ratiocinatio quędam. Atque idcirco Demonstrantes scientiae plurima quidem affirmantia ostendunt, rarò verò negantibus vtun tur conclusionibus. Admirabili autem diligentia plena est huiusce Theorematis Propositio, omnibusque additionibus vincta, quibus adeò certa, atque indubitata facta est, vt ab ijs, qui calumniari conantur, coargui, conuincique minimè possit. nam primò quidem particula illa T super eadem recta Linea) sumpta est, ne super alia duas duabu alteram alteri aequales ostendamus, Propositioneque vtentes circun ueniamus. Secundò vna recta Linea existente, non inquit super ipsam duas duabus aequales simpliciter constituere (hoc enim fieri potest sed alteram alteri. quid .n. mirum est vtrasque vtrisque ęquales sumpsisse eum, qui alteram quidem earum, quae constituuntur protrahit: alteram verò contrahit? Verùm alteram alteri (inquit) impossibile. Tertiò addit particulam † ad aliud atque aliud Signum! quid enim si quis cùm primis duabus duas alias alteram etiam alteri ęquales fecisset, hasce illis in eodem Signo, quod subiectas rectas Lineas iuxta verticem coniungit, coaptasset, hasque constituisset? omnino . n aequalibus rectis Lineis existentibus, Extrema quoque ipsarum con gruent. Quartò adiccit particulam t ad easdem partes i quid enim si Quarta vna recta Linea subiecta alteras quidem rectarum Linearum ad alte ram ipsius partem, alteras verò ad alteram posuissemus, ita vt recta illa Linea communis duorum Triangulorum oppositos vertices habentium Basis esset? Ne igitur hoc passi, nostram deceptionem ad Elementorum institutorem inferamus, adiccit particulam: ad easdem partes,). Quintò subdidit t eadem Extrema cum duabus initiò ducti Quinta.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
