# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 149

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, UTOATRNINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/149

rectis Lineis habentes) fieri nanque poterat, vt quidam super eadem recta Linea duas duabus alteram alteri aequales, ad aliud atque aliud Signum, ad easdem partes constituisset, tota recta Linea vsus, & super hac ipsas duas constituens, ijs, quę constituuntur non eadem Extrema habentibus cum illis, quae initiò ductae erant. si enim in Quadrangulo duas Diagonios in vno Quadranguli ipsius Latere intellexerimus, duae duabus ęquales erunt, Latus, & Dimetiens: parallelo Lateri, alterique Dimetienti. Verùm ęquales eadem non habebunt Extrema. neque .n. Parallelae, neque Dimetientes eadem ad inuicen Instantia. Extrema habebunt. ipsę autem erant aequales. His igitur distinctionibus seruatis & Propositio vera, & Ratiocinatio certa ostenditur. Fortasse autem quidam praeter hos quoque omnes scientiam gignentes Terminos instare ausi essent dicentes, quòd his etiam suppositis, fieri potest vt id, quod Geometra dicit impossibile sit. Sit .n. ab recta Linea, & super hac duabus a C, cb, duę ęquales ad, db, sintque hae extra illas, vt ad aliud atque aliud Signum, è nempe atque dsint, eademque Extrema cum ijs, quae initiò ductae sunt rectis Lineis. habeant, à scilicet, atque b. & sit a c quidem aequalis ipsi a d: be verò, ipsi Resposio. b d. Aduersus itaque hoc modo instantes occurremus, connectendo quidem Lineam de, producendo verò Lineas ac, & a d ad Signa e f. his .n. constru ctis manifestum, quòd Triangulum quidem a cd Aequicrus est, ęquali existente (vt asserit eorum oratio) a d, ipsi ac: Anguli verò, qui sub Basi, aequales, Angulus scilicet e c d, Angulo fdc. Angulus igitur fdc, maior est Angulob dc. multò maior igitur est AnguAngulus bed, Angulo b de Sed quoniam rursus Linea db aequalis est Lineae be, Anguli etiam, qui ad Basim, aequales sunt, nempe Angulus bed, Angulobde. Idem igitur & multò maior, & aequalis est, quod minimè fieri potest.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
