Latin
UTOATRNINO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 150
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc quidem est, quod in exponendo quinto Theoremate dicebamus, quòd, Angulos, qui sub Basi sunt, sibi inuicem aequales esse, quanuis ad sequentium Theorematum Demonstrationes vtile non sit, ad Instantiarum tamen solutiones maximam affert vtilitatem. in praesentia nanque Instantiam redarguimus, quoniam accepimus quòd a C, a d ęqualibus existentibus, Anguli quoque e ed, fdc aequales erunt. Consimiliter autem in alijs quoque Theorematibus ad dubiorum solutiones maximè nobis conferre apparebit. Si quis autem dicat quòd sint super recta Linea ab, rectae Lineae bd, be ęquales rectis Lineis a c, a d, quarum be quidem ęqualis sit ipsi ac: bd verò, ipsi a d, ad aliud atque aliud Signum, a scilicet, atque b, ad easdem partes, eadem Extrema cum ipsis ac, a d habentes, è nempe, &d Signum, quid ad hunc sermonem dicemus? An quòd oportet primas etiam rectas Lineas super recta Linea ab constituere, hisque aequales super eadem recta Linea ab constitui? hoc modo enim Elementorum quoque institutor in Propositione dicit. Ipse autem ac, &a d rectę Lineae non sunt super recta Linea ab, sed ad quoddam eius Signum constitutae sunt, &non super ipsa. Quamobrem aliae quidem sunt quae super ab recta Linea consistunt, vt ac, cb, &ad, db: aliae verò rectae illę Lineae, quae à principio positae fuerant? quaeque ipsis ęquales constitui debent. cùm tamen opus sit rectas Lineas, quae super recta Lineae ab constituuntur, aequales ipsis esse, quae erant super ipsa ab recta Linea. Tot etiam aduersus haec, &aduersus hanc quaestionem sufficiant. Quòd autem praesens Theorema ab Elementorum institutor per Deductionem ad impossibile ostensum est, &quòd impossibile ipsum communi oppugnat notioni dicenti, totum est sua parte majus: &,idem majus, aequaleque esse non potest, manifestum est. Videtur autem hoc Theorema Sumptio praeassumpta octaui Theorematis esse. ad illius nanque Demonstrationem confert, &neque Elementum simpliciter est, neque Elementare. non . n. ad plura suam extendit vtilitatem. Rarissimum igitur apud Geometram ipsius vsum reperiemus.