Latin
150
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 150-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus quoniam bd, de aequales sunt, &de communis, Angulosque Basis quoque be, Basi ec (per aequales continent (vt ostensum est quarAngulus b c d, Angulo b de Sed quoniam rursus Linead b aequalis est Lineae be, Anguli etiam, qui ad Basim, aequales sunt, nempe Angulus cit Σ ι. bed, Angulobdc. Idem igitur &multò maior, &aequalis est, quod minimè fieri potest. Et hoc quidem est, quod in exponendo quinto Theore. mate dicebamus, quòd, Angulos, qui sub Basi sunt, sibi inuicem aequales esse quanuis ad sequentium Theorematum Demonstrationes vtile non sit, ad Instantiarum tamen solutiones maximam affert vtilitatem. in praesentia nanque Instantiam redarguimus, quoniam ac cepimus quòd a c, a d ęqualibus existentibus, Anguli quoque e ed, fdc aequales erunt. Consimiliter autem in alijs quoque Theorematibus ad dubiorum solutiones maximè nobis conferre apparebit Si quis autem dicat quòd sint super recta Linea ab, rectae Lineae bd, bc ęquales rectis Lineis ac, a d, quarum be quidem ęqualis sit ipsi ac: bd verò, ipsi a d, ad aliud atque aliud Signum, a scilicet, atque b, ad easdem partes, eadem Extrema cum ipsis ac, a d habentes, c nempe, &d Signum, quid ad hunc sermonem dicemus? An quòd oportet primas etiam rectas Lineas super recta Linea ab constituere, hisque aequales super eadem recta Linea ab constitui? hoc modo enim Elementorum quoque institutor in Propositione dicit. Ipse autem ac, &a d rectę Lineae non sunt super recta Linea ab, sed ad quoddam eius Signum constitutae sunt, &non super ipsa. Quamobrem aliae quidem sunt quae super ab recta Linea consistunt, vt ac, cb, &a d, db: aliae verò rectae illę Lineae, quae à principio positae fuerant? quaeque ipsis ęquales constitui debent. cùm tamen opus sit rectas Lineas, quae super recta Lineae a b constituuntur, aequales ipsis esse, quae erant super ipsa ab recta Linea. Tot etiam aduersus haec, &aduersus hanc quaestionem sufficiant. Quòd autem praesens Theorema ab Elementorum institutor per Deductionem ad impossibile ostensum est, &quòd impossibile ipsum communi oppugnat notioni dicenti, totum est sua parte majus: &,idem majus, aequaleque esse non potest, manifestum est. Videtur autem hoc Theorema Sumptio praeassumpta octaui Theorematis esse. ad illius nanque Demonstrationem confert, &neque Elementum simpliciter est, neque Elementare. non . n.