Latin
152
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 152-2
Unproofread scanNot analysed yet
Philonis verò familiares dicunt huius nihil indigendo octauum se demonstratum ire. intelligantur enim (inquiunt) duobus Triangulis existentibus a bc, &def, duoque Latera duobus Lateribus ęqualia, &Basim be, Basi e fęqualem habentibus, Basis Basi congruens, Triangulumque abe, &Triangulum def positum in eodem quidem Plano, ne Basis declinatio duorum sit: ad alteram verò vtcunque ipsius ef rectae Lineae partem ita vt oppositi ipsorum vertices sint, viceque ipsius a be, sit hoc modo positum ipsum efg. &sit ipsi quidem de, aequalis e g: ipsi autem df, ipsa fg. Ipsa itaque fg aut in diredirectum posita erit Lineae df, aut non in directum. &si non in directum, aut iuxta internam partem Angulum ad ipsam faciet: aut iuxta externam. Sit primùm in directum posita. Quoniam igitur ęqualis est de ipsi eg, vnaque est Li nea ipsa dfg, Triangulum deg Aequicrus est, &Angulus, qui ad Signum d, Angulo, qui ad Signum gaequalis est. Si verò non indirectum iacet, intus faciat Angulum, connectaturque dg. Quoniam igitur e d, e o aequales sunt, Basisque dg, An gulus etiam ed g Angulo e gd aequalis est. Rursus quoniam aequalis estdf, ipsi fg, Basisque dg, Angulus quoque fdg, Angulo fgd aequalis est. Erat autem &Angulus edg aequalis Angulo egd. Totus igitur edf, toti fge ęqualis aequalis est, quod oportuit demonstrasse. Tertiò autem iuxta exter- Tertius. nam partem faciat Angulum ad ipsam df, ipsa fg, &connectatur extrà recta Lineadg.