# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 152

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, UTOATRNINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/152

intelligantur enim (inquiunt) duobus Triangulis existentibus a be, & def, duoque Latera duobus Lateribus ęqualia, & Basim be, Basi e fęqualem habentibus, Basis Basi congruens, Triangulumque abc, & Triangulum def positum in eodem quidem Plano, ne Basis declinatio duorum sit: ad alteram verò vtcunque ipsius ef rectae Lineae partem ita vt oppositi ipsorum verti ces sint, viceque ipsius a be, sit hoc modo positum ipsum efg. & sit ipsi quidem de, aequalis e g: ipsi autem df, ipsa fg. Ipsa itaque fg aut in diredirectum posita erit Lineae df, aut non in directum. & si non in directum, aut iuxta internam partem Angulum ad ipsam faciet: aut iuxta externam. Sit primùm in directum posita. Quoniam igitur ęqualis est de ipsi eg, vnaque est Li nea ipsa d fg, Triangulum deg Aequicrus est, & Angulus, qui ad Signum d, Angulo, qui ad Signum gaequalis est. Si verè non indirectum iacet, intus faciat Angulum, connectaturque dg. Quoniam igitur e d, e O aequales sunt, Basisque dg, Angulus etiam ed g Angulo egd aequalis est. Rursus quoniam aequalis estdf, ipsi fg, Basisque dg, Angulus quoque fdg, Angulo fgd aequalis est. Erat autem & Angulus edg aequalis Angulo egd. Totus igitur edf, toti fge ęqualis aequalis est, quod oportuit demonstrasse. Tertiò autem iuxta exter- Tertius. nam partem faciat Angulum ad ipsam df, ipsa fg, & connectatur extrà recta Linea dg. Quoniam igitur de, egaequales sunt, Basisque dg, Anguli edg, dge ęquales sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
