Latin
UTOATRNINO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 154
Unproofread scanNot analysed yet
Siquis autem dubitet qua ratione tot etiam in octauo non addidit, quot in quarto Theoremate &Triangula (inquam) &reliquos Angulos, aequales esse: Dice mus quòd verticali Angulo aequale demonstrato, omnia quoque omnibus aequalia esse per quartum Theorema sequutum est. Hoc igitur solum per se demonstrasse oportuit, reliqua verò omnia tanquam consequentia sumpsisse. Videtur autem verticalium Angulorum ęęqualitatem, Laterum illos Angulos comprehendentium, Basiumque aequalitas efficere. neque enim Basibus inaequalibus existentibus ijdem Anguli manent comprehendentibus Lateribus aequalibus suppositis, verùm dum Basis minor fit, Angulus simul diminuitur, &dum crescit illa, Angulus quoque vnà crescit. neque ijsdem Basibus existentibus, Lateribus autem inaequalibus euadentibus Angulus manet, verùm dum quidem imminuuntur, augetur: dum verò augentur, imminuitur. Contrariam. n. passionem Anguli, Lateraque illos comprehendentia patiuntur. etenim si in eadem Basi Latera in inferiorem partem descendere intelligas, ipsa quidem diminuis, Angulum autem ab ipsis comprehensum auges, maioremque ipsorum ab inuicem distantiam efficis. Si autem in altum ferri, additamentumque suscipere: Angulum, quem con tinent diminuis. coincidunt siquidem diutius, vertice ipsorum magis remoto à Basi facto. Certum igitur est dicere, quòd &Basis eadem existens, &Latera ęqualia existentia, ipsius Anguli ęqualitatem determinant. Datum Angulum rectilineum bifariam secare. PRoblematibus Theoremata admiscet, Theorematibusque Proble mata contexit, &vtrisque totam Elementarem institutionem conficit, tum quidem Subiecta comparans, tum verò Symptomata circa subiecta ipsa considerans.