Latin
155
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 155-3
Unproofread scanNot analysed yet
nam omnem Angulum bifariam secare secundum Elementarem institutionem non possumus. quandoquidem ambiguum etiam esse possibile est, an omnis Angulus bifariam secari possit. fortasse enim dubites vtrum possibile sit Cornicularem Angulum bifariam secare. Quinetiam sectionis Ratio nobis distincta fuit, &hoc rursus non abre. in quamlibet enim Rationem diuidere, praesentem transgreditur Constructionem. Exempli gratia in tres, vel in quatuor, vel in quinque partes ae quales. nam Rectum quidem trifariam secare possibile est, paucis eorum, quae posterius tradenda sunt vtentem: Acutum verò, impossibile ac alias Lineas non trascendentem, quae mistae sunt Speciei. Hoc autem manifestant qui hoc modo proposuere. Datum Angulum rectili neum trifariam secare. nam Nicomides quidem ex Conchoidibus Li neis, quarum &Ortum, &ordinem, &Symptomata tradidit, inuentor ipse proprietatis ipsarum existens, omnem rectilineum Angulum trifariam secuit. Alij verò, ex Hippię, Nicomidisque quadrantibus Lineis idem fecerunt, mistis hi etiam quadrantibus Lineis vsi. Al autem ab Archimedis Helicibus incitati, in datam Rationem datum rectilineum Angulum secuerunt. quorum considerationes ijs, qui instituuntur contemplatu difficiles cùm sint, in praesentia omittimus. forsan enim magis commodum erit hoc quidem in tertio libro exami. nare, Elementorum institutore datam Circunferentiam bisariam se cante. ibi nanque idem inquisitionis est modus, non solùm bifariam, verùm etiam Trifariam secare. &ab ijsdem Lineis prisci omnem Cir cunferentiam in tres partes aequales diuidere conati sunt. Iurè igitur qui etiam rectae Lineae tantùm, &Circunferentiae mentionem fecit solum rectilineum Angulum, Circunferentiamque bifariam tantùm secuit. Species autem, quae ex his mistione constituuntur explicatu enumeratuque difficiles existentes, haud curiosè examinans, omnes huiuscemodi inquisitiones, quaecunque mistis egent Lineis praeter mittit, in primis, simplicissimisque formis ea solùm, quae ex his ve fieri, vel considerari possunt inuestiganda proponens. quale profe ctò est, quod etiam in pręsentia proponitur Problema: Datum An gulum Circa hoc Vide Vi tellionem i 18. Propo sitione pri mi.