# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 155

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, UTOATRNINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/155

Cùm itaque praecedentibus ostendisset & in vno Triangulo ęqualitati Laterum consequentem ęqualitatem Angulorum, & è contrario: & in duobus Triangulis similiter, hoc excepto, quòd Conuersionis modus in vno, in duobusque Triangulis diuersus fuit, ad Problemata transit, iubetque datum Angulum rectilineum bifariam secare. Et manifestum, quòd Angulus hîc quidem iuxta Formam est datus. Rectilineus .n. dictus est, & non quicunque. nam omnem Angulum bifariam secare secundum Elementarem institutionem non possumus. quandoquidem ambiguum etiam esse possibile est, an omnis Angulus bifariam secari possit. fortasse enim dubites vtrum possibile sit Cornicularem Angulum bisariam secare. Quinetiam sectionis Ratio nobis distincta fuit, & hoc rursus non abre. in quamlibet enim Rationem diuidere, praesentem transgreditur Constructionem. Exempli gratia in tres, vel in quatuor, vel in quinque partes ae quales. nam Rectum quidem trifariam secare possibile est, paucis eoru quae posterius tradenda sunt vtentem: Acutum verò, impossibile ad alias Lineas non trascendentem, quae mistae sunt Speciei. Hoc autem manifestant qui hoc modo proposuere. Datum Angulum rectilineum trifariam secare. nam Nicomides quidem ex Conchoidibus Lineis, quarum & Ortum, & ordinem, & Symptomata tradidit, inuentor ipse proprietatis ipsarum existens, omnem rectilineum Angulum trifariam secuit. Alij verò, ex Hippię, Nicomidisque quadrantibus Lineis idem fecerunt, mistis hi etiam quadrantibus Lineis vsi. Ali autem ab Archimedis Helicibus incitati, in datam Rationem datum rectilineum Angulum secuerunt. quorum considerationes ijs, qui instituuntur contemplatu difficiles cùm sint, in praesentia omittimus forsan enim magis commodum erit hoc quidem in tertio libro examinare, Elementorum institutore datam Circunferentiam bisariam se cante. ibi nanque idem inquisitionis est modus, non solùm bifariam

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
