# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 157.1-2-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 157.1 to 157.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/157.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/157.1-2

Sit Angulus b ac, quem bifariam secare oportet. & in Linea ab, Signum b, & ipsi b a aequalis Ca, & connectatur bc, constituaturque in ipsa Triangulum aequilaterum bed. hoc porrò d Signum aut inter ab, ac rectas Lincas est, aut in ab, aut in ac, aut extra vtranque. Elementorum itaque institutor inter illas ipsum assumpsit, & propterca qui impedimento sunt, Demonstrationemque impediunt aut in altera rectarum Linearum ipsum po situm esse dicunt, aut extra etiam vtranque. Ponatur igitur d Signum in Linca ab, ita vt bed Triangulum aequilaterum sit Aequalis igitur est db, ipsi de, & Anguli, qui ad Basim, aequales sunt, Angulus scilicet ebd, & Angulus bed. Totus igitur bcè maior est Angulo cbd. Rursus quoniam ab, ipsi ca aequalis est, Triangulum a be aequicrus est, & Angulos, qui sub be Basi sunt, aequales habebit. Angulus igitur bee, Angulo chd aequalis est. Erat autem & maior, quod fieri non potest. Trianguli ergo Aequilateri vertex in recta Linea abd esse non potest. Similiter ostendemus quòd neque etiam in Linea ac e. Ponatur igitur extra vtranque si fieri potest. Quoniam igitur bd, ipsi cd aequalis est, Anguli, qui ad Basim, ęquales sunt, nempe bod, & cbd. Maior igitur est Angulus bed, Angulo cbf. multò igitur maior est bce, ipso cbf. verùm aequalis etiam ipsi est, sub Basi siquidem bc Aequicruris a be sunt, quod fieri non potest. Non ergo d Signum extra duas Rectas in his partibus iacebit. Similiter autem ostendemus quòd neque etiam alijs in partibus. Et vides rursus quòd Instantias redarguimus hoc vtentes, Aequicrures (inquam) Triangulos Anigulos qui sub Basi sunt, aequales habere. hoc illud, quod prius dicebamus quòd plura scientię oppugnantium, debilia, facileque confutabilia hoc Theoremate ostenduntur: & quòd hanc Geometrae praestat vtilita tem.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
