# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 162

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/162

Super datam rectam Lineam infinitam à dato Signo, quod in ea non est, Perpendicularem rectam Lineam deducere. HOc Problema Oenopides primus indagauit, vtile ipsum ad Astrologiam existimans. Vocat autem Perpendicularem prisco more Gnomonem, quoniam Gnomon etiam Orizonti ad Angulos rectos est, eadem est autem Linea ad Angulos rectos cum Perpendiculari, habitudine tantùm ab illa differens, cùm Subiecto eadem sit, quemadmodum (inquit ipse) & Gnomon. Duplex autem rursus Perpendicularis est, alia quidem plana: alia verò, solida. & cùm quidem Signum, à quo Perpendicularis recta Linea ducitur, in eodem Plano fuerit, plana Perpendicularis vocatur: cùm verò Signum sublime, extraque subiectum Planum fuerit, solida nuncupatur. Et plana quidem ad rectam Lineam ducitur: solida autem, ad Planum. Propterea necessarium etiam est illam non ad vnam rectam Lineam rectos Angulos facere, verum ad omnes, quę in eodem Plano sunt rectas Lineas. ad Planum.n.Perpendicularis deducta fuit. In praesenti igitur Problemate Elementorum institutor planam Perpendicularem deducere proponit. ad rectam siquidem Lineam deductio proponitur, & quatenus omnia in eodem supponuntur Plano sermo procedit. In Linea itaque ad Angulos rectos quoniam Signum in ipsa Recta suppositum fuit, Infinitudine nihil egebamus. in Perpendiculari autem, datam rectam Line am infinitam supponit, quoniam Signum, à quo Perpendicularis ducetur extra rectam alicubi iacet. si.n. infinita non esset, eatenus Signum accipere possemus, vt extra quidem datam rectam Lineam esset, in directum ipsi iacens, ita vt protracta recta Linea in ipso incideret, Problemaque haud bene suc cederet. Idcirco infinitam posuit rectam Lineam, vt ad alterutram tantum ipsius partem Signum accipiatur, nusquam loco ipsi relicto, in quo datę rectę Lineę in directum esse possit, nisi in illa, & non extra illam ponendum sit. Hac igitur de causa recta Linea, ad quam Perpendicularis ducetur, infinita dat: fuit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
