# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 163

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/163

Quomodo autem Infinitum subsistere potest, contemplatione dignum est. manifestum enim quòd Recta infinita existente, Planum quoque infinitum erit, haecque actu, si quod ab Euclide propositum fuit verum est. Quòd itaque in sensilibus quidem nulla Magnitudo iuxta vllam distantiam infinita existit tum diuinus Aristote les, tum qui ab ipso Philosophiam acceperunt, affatim ostendunt. neque enim quod Circulariter mouetur, neque vllum aliorum simplicium corporum infinitum esse potest. vniuscuiusque siquidem locus terminatus est. Veruntamen neque etiam in separatis, impartibilibusque Rationibus esse huiuscemodi Infinitum possibile est. enim neque etiam Dimensio, neque Magnitudo in illis est, multo minus infinita Magnitudo esset. Reliquum igitur est Infinitum in Phantasia tantùm subsistere, Phantasia Infinitum non intelligente. simul enim intelligit, Formamque, & Finem infert ei, quod intelligi tur, & intellectione transitum phantasmatis sistit, percurritque ipsum, atque amplectitur. Non igitur intelligente Phantasia Infinitum est, sed potius in infinitum circa id, quod intelligitur progrediente, non autem intelligente: & quicquid innumerabile, intelligen tiaque incomprehensibile relinquit, hoc infinitum dicente. quemadmodum enim Visus non videndo, tenebras cognoscit: ita Phantasia non intelligendo, Infinitum percipit. Producit itaque ipsum eo quòd vim impartibilem habet, quae assiduè progredi potest: intelligit verò tanquam subsistens, quoniam Infinitum non intelligit, quod enim tanquam quod percurri non potest reliquit, hoc Infini tum dicit. Quamobrem cùm datam infinitam Lineam in Phantasia posuissemus, quemadmodum sanè reliquas etiam omnes Geometri cas species, nempe Triangula, Circulos, Angulos, Lineas, omnia que huiuscemodi, non admirabimur quomodo actu infinita est Linea, scipsamque in infinitum progrediens finitis applicat intellectionibus. At Cogitatio, apud quam rationes, Demonstrationesque sunt, non ad scientiam Infinito vtitur, Infinitum siquidem omnino scientia perceptibile non est, sed ex suppositione ipsum accipiens, Finito solo ad Demonstrationem vtitur, & non Infiniti gratia, sed Finici infinitum assumit. quoni am si concesseris impsi datum signum neque in directum finitę datę rectę Lineę iacere, neque sic ab ipsa distare, vt nulla eius pars Signo subijciatur, nihil amplius Infinito indigebit. Vt igitur finita recta Linea Cogitatio vtens sine reprehensione, controuersiaque ipsa vtatur, esse Infinitum supponit, quippe quae Phan Digressio Aristo. 3. phy. in c. de ifinito. Infinitum in Thanta tasia subsi stit. Pulcherri mum exem plum Phantasia habet vim impartibi lem. idem in 2 libro comm. 1.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
