# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 166

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/166

Sumentes igitur in ipsa ab recta Linea Signum d, Centro quidem e, & interuallo ed, Circuli Circunferentiam describemus def, secantesque ipsam dfbifariam in Signo h, connectemus Lineas ed, ch, cf. Quoniam igitur dh, ipsi h faequalis est, communis autem ch, & cd ipsi e faequalis est (ex Centro .n. sunt.) Anguli igitur, qui ad Signum h sibi inuicem aequales sunt deinceps existentes. Recti igitur sunt. Perpendicularis ergo est ch ad ipsam df. Quin etiam siquis dicat Circulum, qui describilur rectam Lineam ab, non secare, sed tange re vt Circulum de, suscipiengre.1 tes exterius Signum e, Centro quidem C, interuallo verò ce vtentes, quemadmodum in iam dicto Quaesitum habebimus. Totidem etiam de Problematis casibus exercitationis audientium gratia dicta sint. Si libet autem contemplationem quoque hisce duobus problematibus adijcere, videtur quidem recta Linea, quae ad Angulos rectos erigitur, vitam ab Inferioribus in altum tendentem, pureque, atque incontaminatè ascendentem, ad deterioraque inflexibilem manentem imitari: Perpendicularis verò, vitae quidem per ipsam Perpendicularem descendentis, Infinitudineque iuxta generationem minimè replerae imago esse. Rectus enim Angulus inflexibilis, Aequalitateque, Termino, atque Fine coarctatae actionis est Nota. Vnde sanè Timaeus quoque alterum Circulum sensilium Rationes habentem, in Anima diuina rectum appellauit in nostris enim Animis omnis generis flexionibus flectitur, variasque contorsiones, perturbationesue à generatione patitur: in Totis autem immaculatus, incontaminatusue, firmusque, atque indecliuis ante sensilia situs est. Si autem recta quoque infinita Linea Nota est totius generationis, quae infinitè, indeterminateque mouetur, nec non ipsius Materiae, quae nullum Terminum, nullamque est Formam sortita: Signum autem extra iacens, impartibilis essentiae à materialibusque separatae imaginem affert, proculdubio quae etiam deducitur Perpendicularis eam imitabitur vitam, quae ab Vno, impartibilique ad generationem incontaminatè progreditur. Si verò non aliter etiam Perpendicularis esse ostenditur nisi à Circulis, hoc quoque inflexibilitatis, quae vitis per Mentem inest, Signum erit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
