# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 167

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/167

nam vita quidem ipsa per se ipsam cùm tanquam motus sit, indeterminata est: terminatur autem, & pura, immaculataque potentia repletur Mente parti cipans, vnaque cum Mente progrediens. V Cùm recta Linca super rectam consistens Lineam Angulos fecerit, aut duos rectos, aut duobus rectis aequales efficiet. AD Theoremata rursus transiuit ea consequens, quae per Proble mata ostensa sunt. Quum enim ad rectam Lineam Perpendicularis & ad Angulos rectos recta Linea ducta fuisset, reliquum erat quaerere, si Perpendicularis non esset, quales Angulos, & quomodo se se habentes ad rectam Lineam efficiet quae in ipsa consistit. Hoc igitur vniuersaliter ostendit quòd omnis recta Linea super quadam recta Linea consistens, & faciens Angulos, aut duos efficit rectos, si status ipsius indecliuis, firmus, nusquamque vergens fuerit: aut duobus rectis ęquales, si altera quidem in parte declinauerit, altera verò plus à subiecta Linea distiterit. quantum enim ab vno Recto per declinationem in alteram partem aufert, tantum reliquo per distantiam addit. Oportet autem animaduertere quod in hac quoque Propositione diligentiae Geometra curam adhibuit. non enim simpliciter dixit quòd omnis recta Linea super rectam consistens Lineam, aut duos rectos, aut duobus rectis aequales efficit, sed si Angulos fecerit. quid enim si in rectę Lineae extremitate consistens vnum efficit Angulum, accidit ne quandoque hunc duobus rectis aequalem esse? hoc certè fieri non potest. omnis siquidem rectilineus Angulus duobus rectis est minor, quemadmodum omnis solidus minor est quatuor rectis. Licet igitur eum qui maximè Obtusus esse videtur accipias, hunc quoque augebis tan quam eum, qui duorum rectorum mensuram adhuc non recepit. Opus est itaque rectam Lineam sic consistere, vt Angulos faciat. Hoc ergo, quod dixi ad scientiae genitricem diligentiam spectat. Quid autem sibi volens adiecit particulam t aut duos rectos, aut duobus rectis ęquales)? etenim cùm duos rectos fecerit, duobus rectis ęquales efficit. recti siquidem sibi ipsis aequales sunt. An alterum quidem aequalium quoque Angulorum commune est, alterum verò ęqualium tantùm proprium? Consueuimus autem cùm quidem & proprium, & communc mune verificatur, à proprio vnumquodque exprimere: cùm verò illud non habemus, communi contenti esse ad subiectarum rerum explicationem. Hoc igitur, Angulos, qui deinceps sunt, rectis aequales esse, rectorum etiam commune est, verùm non solùm de ipsis praedicatur: hoc verò, rectos esse, aequalitatis ipsorum peculiare existit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
