# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 17.5-7

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 17.5 to 17.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/17.5

Plato animę purgatricem, sursumque ductricem Mathematicam esse perspicuè asseuerat, quippe quę caliginem aufert ab intelligenti cogita tionis lumine, quod potius conseruandum est, quàm infiniti corporales oculi, iuxta Homericam Mineruam, quęque non solùm MerHomerus curialium, sed Minerualium quoque munerum est particeps: & quòc in Odif. ipsam vbique scientiam vocat, quòdque exercentibus maximę felicitatis Explicat causam. Verùm quid sibi velit verbis, quibus in libris de Republica Platoris scientiae cognomen ab ipsa abstulit, breuiter dicam. ad doctos enim sententiam. pręsens erit mihi sermo. Scientiam Plato plerisque quidem in locis, omnem Pla. i mul tis locia. (vt ita dicam) vniuersalium appellat cognitionem, ipsam sensui singularia cognoscenti in diuisione opponens, seu talis cognoscendi modus arte, seu experientia fiat. & hoc (vt arbitror) sensu in Ciuili, arPla. in Ci uili. & in que in Sophista scientiae vti nomine videtur, ipsam quoque praeclaSaphista ram Sophisticam scientiam ponens, quam Socrates in Gorgia expeSocrates i Gorgia rientiam quandam esse dixit: nec non Adulatoriam, plurimasque alias, quae experientiae sunt, non autem verae scientiae. Hanc autem Platonis rursus vniuersalium cognitionem diuidens in eam, quae causas, & eam, d uisio. quae sine causa cognoscit, alteram quidem scientiam existimat appellandam, reliquam verò, experientiam. & sic artibus quidem alicubi scientiae nomen attribuit: experientijs autem nequaquam. res Plato in enim inquit in Symposio, quae nullam habet rationem, quonam paSymposio cto scientia esset? & omnis igitur cognitio, quę rerum cognoscendarum rationem, causamque continet, scientia quędam est.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
