# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 170

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/170

esse. tot de Propositione sufficiant. In Constructione autem vna Petitione vtitur, secunda scilicet, quae rectam Lineam in directum producere petit, quemadmodum in Demonstratione praecedenti Theoremate, duobusque Pronuntiatis, eo scilicet, quod quę eidem aequalia ad inuicem quoque esse ęqualia dicit: & eo, quod si ab aequalibus aequalia ablata fuerint, reliqua aequalia esse. Ad impossibilis autem collectionem, Pronuntiato, quod ait Totum sua parte esse majus. est enim & aequale vno communi Angulo ablato, quod fieri non potest. Quòd autem possibile est ad eandem rectam Lineam, ad eiusque Signum duas rectas Lineas consequenter iacentes, ad easdem tamen partes, Angulos, qui ad vnam illam rectam Lineam sunt, duobus rectis ęquales efficere, ostendemus sic, quemadmodum & Porphyrius. Sit quaedam recta Linea ab, & quodeunque in ipsa Signum C, & ipsi a b exicitetur ad Angulos rectos recta Linea ed, seceturque bifariam Angulus de b per Lineam ce, & à Signo e ad Lineam ab ducatur perpendicularis e b, & producatur ipsa e b, ponaturque ipsi e b aequalis bf, & connectatur cf. Quoniam itaque eb, ipsi b faequalis est, communis autem est hc, ęqualesque continent Angulos (recti enim sunt) Basis igitur ec, Basi c faequalis est. & omnia igitur omnibus aequalia sunt. Angulus ergo ecb, Angulo seb aequalis est. Angulus autem e cb recti dimidium est. rectus siquidem dch bifariam sectus fuit per Lineam ec. dimidium ergo recti est & An gulus feb. Vnus igitur rectus, rectique dimidium est Angulus defEst autem & Angulus dce dimidium recti. ad rectam igitur Lineam cd, ad eiusque Signum c, duae rectae Lineae consequenter positę sunt ad easdem partes, ipsae nempe ce, & cfAngulos duobus rectis ęquaeles facientes, dimidium quidem recti ipsa ce, vnum verò & dimidium ipsa cf. Ne igitur ea, quę fieri non possunt quęramus, quonam pacto scilicet ce, è f rectae Lineae Angulos, qui sunt ad rectam Lineam deduobus rectis ęquales facientes, sibi inuicem in directum sunt, adieeit Geometra particulam non ad easdem partes!

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
